{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 13","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/13.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"REI NATVRALIS FORMAM substantiam esse non accidens. Cap. II. EVDOXVS. Ateria est constans permanensque subiectum, ex quo omnia procreantur: & quanquam per sse ipsa & à forma remota non inuenitur, prisima tamen in corpore supponitur, tanquam fundamentum, cui forma innitatur ac insit, veluti receptaculo omnium vicissitudinum, & commutationum. Ph. Nos isthęc ad te venientes longa con mentatione discussimus, vt renouata eorum memoria, instructiores essemus ad tuam disputationem. Eu. Si haec, vt debetis, recipitis, dubitari non potest materiam substantię rationem & genus subire, vtpote quę in composito prima subiicitur, & permanens continentes rerum varietates nouationesque sustinet. B. Ne isthuc quidem nos in disputationem re25 uocamus, satis omnibus perspicuum. Eud. Sed neque illud quod est principij loco receptum, cuiusque substantię naturalis formam actumque primum, substantiam & ipsam esse. B. Quid ita? Eu. Nam si in genere substantię est materia, multo (arbitror) magis ipsa forma, quam vos hac longè perfectiorem esse non inficiamini. B. De forma non adeo compertum est, quòd ea per se subsistat nusquam, sed in materia semper ac subiecto sit, ad accidentis ferè similitudinem. Eu. Vastum est hoc disputationis mare, in quod si semel vela pandimus, longa nobis erit, & grauis ex concertatione perferenda iactatio: nec ni35 si post longos errores veniemus ad illum vobis, vt dicitis, optatissimum portum. B. Rem totam percurrere satius est, si tibi per ocium vacat. Ego enim, vt ingenuè fatear, à grauissimis quibusdam autoribus sum institutus, qui aliis quàm tu principiis nixi, facilè possint tuum hoc placitum euertere. Illi enim materiam totam rei naturalis substantiam esse confirmant, illique rythmum quendam seu concentum affectionum qualitatumque accidere, quae forma sit, per quam & nomen habeat, & à caeteris diuersa sit: his enim suis qualitatibus res quaeque cognoscitur, & sensibus nostris sese offert.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 12","label":"MVNDI ELEMENTA SOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/12"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 14","label":"REI NATVRALIS FORMAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/14"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}