{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 137","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 137","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/137.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"ipsam eorum naturis inseruire, quae sunt vt dixi ex certa elementorum temperatione prognatę: neque quod ad artem medicam pertinet, quicquam mihi officere puto, quod ignoro quemadmodum immittantur, aut ab alijs in alia corpora concedant 5 animi, Graecè id ἐμψύχωσις & μετεμεύχωσις dicitur. Oportet enim profectò idoneum id esse corpus, quod animam recepturum est, etsi sui temperamenti magnam ipsum mutationem subeat, ex eo statim animam ipsam emigrare: Ex his planum facit animam quam simplicem & corporis expertem dixerat, 10 corporis legibus & natura teneri. Philia. Quid illa quaeso designant, anima in corpora comigrat, aut protinus emigrat? Nonne quòd animae propria sit substantia quae per se sine corpore consistat? quod si est, illam apertè renunciat immortalem esse & indissolubilem. Eu. Rectè tu quidem colligis, quanquam vix audet Galenus in id consequens deuenire: immò eodem loco id se prorsus ignorare profitetur. De anima porrò (inquit) an immortalis ipsa, cum substantijs corporis confusa, animalia gubernet, certò equidem me scire non profiteor, sicuti neque an ipsius nulla sit per se substantia. B. Vndique mihi salebrę sunt. Ego 20 quippe ex assumptionibus illis conciudendum potius fuisse existimem, animam nostram mortalem esse, neque posse illam per se solitariamque consistere. Si enim nec epotum venenum, nec malos corporis affectus sustinet, sed ab illis emigrare cogitur, ab illis sa nè perpetitur aliquid: iam si patitur, vinci tandem potest & 25 occumbere, quum nempe grauior aliqua causa premet. Item. si quicquam anima à corporeis affectibus patitur, quiddam illi communionis et societatis cum corpore intercedit: quocircà nec expers est corporis nec immortalis. Eu. Hac malè colligis. Nihil enim quicquam perpetitur anima: veruntamen ea quorum 30 quasi vinculorum nexu, societate quadam cum corpore cohaeret, affici possunt: sunt autem innatum calidum & insitus spiritus, quae quum extremo corporis vitio dissoluuntur, illa libera & expedita necessariò de corpore decedit. B. Sed aliud iam vrget acrius. Si enim corpus instrumentum est animę, quo ea ad obeum das functiones indiget, nihil illa quicquam solitaria et ab eo se iuncta possit efficere. Atqui ridiculum est & absurdum otiosam & inertem animam esse, vt quam efficientem causam esse definiuimus: non igitur potest solitaria consistere. Quòd si à corpore seiungi nequeat, neque ipsa per se consistat, planè mortalis erit vnà cum corpore: si mortalis, corporis quoque & elementorum particeps est, non autem diuina. Quocirca si illius substantiam et naturam ratiocinatione inuestigamus, mortalem & corpoream inueniemus, qualem & Galenum statuisse credibile est. Eu. Offendis in ipso statim limine. Non enim anima sic est obligata corpori, vt assidua illius ope indigeat: sed quae Dei ad naturam ad ipsumque mundum, eadem est & humanae mentis ad corpus ratio.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 136","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/136"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 138","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/138"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}