{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 139","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/139.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"QVID ANIMAE FACVLTAS, Galeno. Cap. V BRVTVS. Is tamen missis ad animae facultates oratione deducta, quaenam earum substantia sit dilucidè commonstres. Eud. Quoniam omnes hae u mortales sunt & caducę, maior est controuersia, sint ne diuinitatis quoque participes. Ph. 10 Priusquam in hanc disputationem descendatis, lubens sanè audiam quid facultatis nomine veteres complexi sint: quandoquidem admodum dubiam & incertam esse video hac de re sententiam, quod & Galenus sanè existimauit. Qui verò naturalem contemplationem tractarunt, aliud alij sibi persuaserunt. Hi namque incorporeas quasdam facultates corporibus inesse confirmant: illi contrà, corpora ipsa operari pro sua cuiusque natura, quae ex quatuor elementorum temperamento conflata sit. Caeterum quid ea de re iudicio decernat, non exprimit: si quid Eudoxe, aliud occurrit quod dubitationem pa20 tefaciat & illustret, id nobis ob oculos expone. Eu. Rem inuestigas mi Philiatre, cognitu in primis necessariam, quam in suis monimentis Galenus occultam & inuolutam non satis aperuit. B. Hic mihi videmini rem minimè dubiam, interrogando dubiam facere. In promptu siquidem est, Galeno nihil aliud facultatem dici, quàm efficientem rei cuiusque causam, quęcunque tandem ea sit. Nam libro de plenitudine, facultatem appellat causam effectricem, nihilque putat referre δραστικὴν an ποιντικὴν dicas: vnde liquet facultatem actionis causam fore. Et libro de facultatum substantia: Verùm quoniam quae sit. 30 operum horum causa parùm constat, facultatem appellauimus effectricem. En vobis locus extat libro de causis pulsuum primo vbi pulsationis quae in arterijs fit causam inuestigans scribit hunc in modum, Quae sit illa causa haud procliue id inuentum est: alius enim innatum calorem esse censet, alius naturę robur, alius temperamenti quandam proprietatem, alius. totam corporis constructionem, alius solum spiritum, alius. horum quaedam, alius omnia simul. Iam verò sunt qui facul tatem introduxerint incorpoream, quae accommodatis ad mouendum ijs quae diximus instrumentis vtatur, aut omnibus, aut quibusdam, aut certè vno aliquo.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 138","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/138"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 140","label":"QVID ANIMAE FACVLTAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/140"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}