{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 140","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/140.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Hanc igitur pulsus cientem causam, quaecunque sit, etiamsi eius ignoramus substantiam, quia pulsus tamen efficere potest, facultatem ipsam appellauimus, quemadmodum et alia opinor omnis facultas ab eo appellari solet, quod ipsa facere potest. Nam cuius rei sit facultas, & ipsius etiam facultatis notionem (vt quę sit comparationi relationique subiecta) ita demum concipimus, quum ad aliud quiddam animum retulimus: ideoque sic eam appellamus, quum eius ignoramus substantiam. Hic sanè locus facultatis nomine efficientem causam intelligit, non eam quidem simpliciter, sed qua ratione in hunc illumue effectum se comparat atque refert. Hanc verò comparationem relationemue alia sententia hunc in modum explicat: Hoc autem multi statim sapientes perturbantur, quòd deprauatam habeant de facultate notionem. Nam perinde ac si qua res in substantijs habitet, vt nos in aedibus, ita mihi de facultatibus videntur existimare, non intelligentes omnium rerum quae fiunt, efficientem quandam esse causam, quę consideretur secundum comparationem & respectum ad aliquid: atque eius causae, vt certę cuiusdam rei, propria est quaedam & per se appellatio, sed pro ha 20 bitu quem cum ea re quae ab ipsa fit habet, eius quae fit rei est facultas, vt quot sunt cuiusque rei actiones, tot & illius esse facultates dicamus. Vt aloen purgandi facultatem habere, & stomachi roborandi, & recentia vulnera glutinandi, & vlceribus planis inducendae cicatricis, & palpebrarum humores exiccandi, non quòd horum quicquam aliud efficiat quàm aloë. Haec enim est quae ea facit omnia, quę quoniam facere potest totidem facultates habere dicitur, quot res facit. Itaque aloen purgare posse dicimus, & stomachum roborare, & vulnera glutinare, & vlcera cicatrice inducere, & humentes oculos siccare, quasi nihil intersit, aloen purgare posse dicamus, an purgandi facultatem habere. Item et humentes oculos siccare posse, idem significat atque facultatem habere desiccandorum oculorum. Ad eundem modum, quum ratiocinatricem animam, cuius est in cerebro sedes, per sensus sentire posse dicimus, & ex rebus sensu perceptis ipsam per se meminisse & tum consequentiam, tum pugnam rerum videre, & tum dissolutionem, tum compositionem, non aliud significamus, quàm si comprehensim dixissemus, ratiocinatricem animam multas habere facultates, sensum, memoriam, intelligentiam, & de reliquis vnamquamque. Et quoniam non sentire tantum ipsam posse dicimus, sed & speciatim videre, audire, olfacere, gustare, tangere, ipsam rursum facultates habere dicimus videndi, olfaciendi, audiendi, gustandi, tangendi.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 139","label":"QVID ANIMAE FACVLTAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/139"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 141","label":"QVID ANIMAE FACVLTAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/141"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}