{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 143","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/143.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Etenim vis et facultas, ad functionem interim melius, interim deterius est comparata: vnde modò praeclarius, modò deterius functionem administrat. Ea (inquit) praestantior ad functionem constitutio facultatis, virtus est & robur: deterior, infirmitas atque vitiositas. Lapis heraclius allio perunctus imbecillus adeo redditur vix vt tenuissimum ferri fragmentum alliciat, eius tamen for ma temperamentumque permanet. Huius vis & facultas foras emittitur ac transilit, dum procul remotum disiunctumque ferrum attrahit: at species atque substantia immota suis se 20 tota limitibus continet. Ex quo intelligitur quantum ab efficiente causa vis illius facultasque distet, vtque robur & infirmitas quidam sint facultatis ordines. Ph. Quid igitur? Tum ne dices omnes qui de re medica vel disserunt vel quotidie disputant, vitiosè loqui dum aiunt facultatem attrahentem, quicquid in alimento vtile est, allicere, expultricem aliena depellere, concoquentem cibum conficere, vti & quartam continere. Qua in re Galenum opinor imitati vnamquamque facultatem quasi efficientem causam proferre, auditorumque sensibus illas obiectare tanquam secretas substantias. Qua in re id etiam sequuti videntur quod Auerrhois ait, ipsas facultates animas tum esse tum appellari. Vt igitur animę ita & ipsę fa cultates substantię erunt seiunctae atque seclusae. Eud. Quid Auerrhoidi hac de re statutum sit, nec laboro, nec mea refert. Sed tamen ipsa rerum affinitas atque coniunctio efficit, vt plerique vim & facultatem esse statuant efficientem causam, qui nihil majus aut praestantius inuestigantes, effectum omnem facultati attribuunt, quod & Galeno frequens esse solet. Quando (inquit) efficientis causę essentia incognita nobis sit, ea facultatis nomine appellamus.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 142","label":"QVID ANIMAE FACVLTAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/142"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 144","label":"QVID ANIMAE FACVLTAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/144"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}