{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 153","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/153.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Quum adhuc in viuis erat animal, nónne ijs ipsis partibus aliquid inerat pręstantius illo lapidis vel ossis demortui calore, quod vitę functiones obiret: B. Nihil fortasse supra temperamentum: veruntamen id tem15 peramentum in viuente quoniam inerat praestantius, poterat sanè eas vitae functiones (quae perfectiores sunt) obire. Eu. Id autem viuentis temperamentum qua ratione putas quàm demortui pręstantius? hoc enim in disceptationem vocatur. B. Alijs vix queam verbis exprimere. Eu. Atqui necesse est id apertius clariusque dici. Quod vt efficiam aliud exemplum disputationis huius nostrae supponam. Viuens piper temperamento impense calidum alitur, increscit, omniaque vitę munera exequitur. Id iam donemus emori. Quoniam omnes in illo vitae functiones perierunt, necesse est opinor vnà cum functio25 nibus harum efficientem causam perijsse: naturalis enim quum sit, otiosa manere haud potest. Itaque piper interitu cum vitae functionibus nonnihil etiam perdidit, quod erat vitae causa. Id verò quid esse dicas? non temperamentum, quum emortuum exiccatumque piper non minus imò etiam magis quàm viuens calidum sit: nam id siue seorsum consyderes, siue ad hominem temperatum referas, & simpliciter et comparatè calidum iudices. Perdidit igitur interitu quidpiam à temperamento diuersum, quod functionum causa fuerat. Id autem quid fuerat? Si omnia ratione animoque lustres & accuratè circunspicias, 35 non aliud occurret quàm spiritus vitalis, et calor in eo spiritu qui morte sit extinctus. Hunc igitur necesse est à temperamento diuersum & supra temperamenti naturam constitui, qui vnus vitae omniumque functionum sit author. B. Eo certè vel nolens adducor. Eu. Is autem si suprà temperamentum est et ab clemenelementi conditione alienus, nónne optimo iure statuetur coelestis ac planè diuinus? Is est quo omnis omnium tum stirpium tum animantium vita continetur, & cuius vnius extinctio mors est. Hinc ab elementari facilè discernas ac internoscas in stirpibus & in animantibus frigidis, vt in lactuca, in mandragora, in salamandra: quae quum temperamento absolutè frigidae sint, non hoc ipso certe, sed solo vitali spiritu & calore viuunt. B. Ea tamen Galenus frigida esse pronunciat. Eud.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 152","label":"DEABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/152"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 154","label":"DEABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/154"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}