{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 16","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/16.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Caeterorum rationes omitto: vnius Alexandri, quem tu tibi pręcipuum ducen legisti, sententiam in te profero. Age igitur ob oculos apertè ponatur Alexandri locus, vbi elementorum formas scriptura prosequitur, vt inde nobis sit integra sententiae nostrae con 15 „ firmandae potestas. B. Quamobrem (inquit) ea species quae „ ab arte proficiscitur, substantia nullo pacto est, quemadmo„ dum & ars ipsa: forma verò quę est à natura, proculdubio sub„ stantia est, quemadmodum & ipsa natura. Verum enimuerò „ in igne quod & naturale & simplex corpus est, calorem & sic„ citatem speciem facimus, et ab ijs atque in ijs genitam leuitatem. His planè affirmat compositi naturalis formam esse substantiam, elementi, qualitatem, sicut & artificio aliquo fabricatae rei: neque est de illius opinione quicquam altius inuestigandum. Eu. Sed haec videri possunt, neque satis circunspectè di 25 cta, nec vlla demonstratione suffulta: noli librum ponere, sed eo vlterius euoluto, lege quae paulò pòst adiecit. B. Perpla„ cet. Illis commemoratis haec subijcit, Quandoquidem non po „ test ipsa species, per se seorsum à materia separata & abiuncta „ subsistere: vtranque tamen substantiam esse non ambigimus. „ Nam sicut materia, ita & naturalis species substantia est: par„ tes enim substantiae, substantię sunt. Quinimo quia pars vtra„que substantia est, id quod ex ambabus constat, & substantia & vna quępiam natura est, non vt quę artificio fieri videmus. Horum enim subiectum, substantia est: species verò, qualitas esse creditur. Hęc ne tibi satis sunt? Eu. Satis profecto: sed inspice propiùs an autoris mentem purè fideliterque edideris. B. Quid ni purè ac fideliter? certè quidem ad verbum. Eu. Iam Demonstratio contra Alexanigitur accipe. Partes (inquit) substantię, substantiae sunt: atqui drum. tam elementum quàm compositum corpus, est substantia. Ergo vt corporis compositi sic et elementi partes, substantię sunt.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 15","label":"REI NATVRALIS FORMAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/15"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 17","label":"REI NATVRALIS FORMAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/17"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}