{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 162","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/162.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"earum iij earum influens, sic eas cogit aperitque quemadmodum ipsum cor. Quoniam ergo insitus & vitalis calor per arteriarum, ca pacitatem vnà cum spiritu in omne corpus effunditur: causa autem quae pulsationem efficit, per arteriarum substantiam ce lerrimè defluit, perspicuum vel ex Galeni sententia fiet, hanc 5 ab insito calore & a vitali facultate diuersam haberi. Ph. Conclusa iam mihi videtur haec omnis oratio: ex qua etiam probatum video functiones quas dicimus animales, vt quę altioris ordinis, planè diuinas esse, ac modo quodam inenodabili perfici. Eu. Consequens est omnino: animalis quippe functio10 nis gratia, corporis partes dissimilares et organicae concinnam aptamque figuram acceperunt. Atqui figuram ipsamque conformationem non posse elementis acceptam referri, sed planè diuinam haberi, Galeni est sententia. Necessum est igitur animalem omnem functionem, non ab elementorum temperatura, sed ab instrumenti ratione modo quodam inexplicabili maximè primumque perfici. Haec instrumenti ratio & vis, ea ipsa est quae illud initio confinxit: ita enim Galenus prodidit vim illam fir gentem quae diuina est, conformatis instrumentis perpetuò asse dere, eamque singulos musculos vt nouit ad vnumquemque motum necessarios, impellere, quòd instrumentis sola vti possit quae illa conformauit. Quin & vitiata quouis modo figura, aut instrumenti proprietate, etiam si vitiata non sit illius temperatura, necesse esse instrumenti animalem functionem laedi (plerunque enim manus vehementer incalescens vel contabescens, integrè mouetur atque apprehendit) planum facit non elementorum temperaturam, sed instrumenti rationem causam esse praecipuam quae motum sensumque perficiat. Phi. Contradici video à nonnullis. Nam si quod instrumentum salua figura, magnitudine, numero, atque situ ingens ex intemperie vitium quale est in paralysi contraxerit, id non solum deterius, sed & nihil penitus aget, etiam si nullus instrumenti, sed solius temperamenti morbus inest. Quę ratio viros spectatae probatęque eruditionis eò adduxit, vt commodam elementorum temperaturam statuerent primam causam 35 & praecipuam, è qua tanquam è radice nasceretur animalis functio: instrumenti verò rationem, causam secundariam & adiuuantem, per quam functio melius obiretur. Ipseque adeò totus in hanc sententiam concedo, nisi me fortè aliò retrahis.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 161","label":"PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/161"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 163","label":"PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/163"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}