{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 18","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/18.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Nam vt huius illiusve generis substantia sit, hoc est vt sit vel ignis vel terra, non potuit à materia capere, quae est rerum omnium communis. B. Hoc iam paulò ante concessi. Eu. Vndenam igitur? B. A sua forma. Eu. Ergo haec elementi forma, per quam ignis est ignis, & ab aqua differt, substantia est. B. Quomodo? Eu. Nam si ignis est substantia vt fateris ipse, quod illi tribuit vt ignis sit, ipsum quoque substantia est. B. Consentaneum est. Eu. At ea est ipsa ignis ratio, quam tu formam esse non inficiaris: quo fit vt conciudatur necessario, cùm ignis, tum cuiusque elementi formam substantiam esse. Inde nos elementum vel aliam substantiam definitione comprehensuri, non figura, non colore, non pulchritudine, non turpitudine finimus, sed ea substantia à qua res quaeque naturalis suam duxit essentiam, ea autem forma est, quae rei 20 cuiusque definitionem concludit. Rursus vt stirps à metallo, & animal à stirpe, formae varietate & dissimilitudine differt, sic & elementum, quod ipsum quoque substantia est, à caeteris substantijs distabit, natiua quadam & insita sibi substantia. Vt enim substantiae essentiam nullum accidens explere po25 test, sic neque potest illa rerum ὀνπιώδης, id est, vt quidam loquum tur, essentialis differentia ex accidente constitui, quippe quòd rei naturalis essentiam immutare nequeat. Cùm igitur in caeteris omnibus substantijs id quo dissidet vnum ab alio substantia sit, qui fieri potest vt in elementis quae verae substantiae sunt hoc secùs habeat? B. Istam hercle controuersiam non fouebo diutiùs, pręsertim cùm eam induxerim, rei tuae non admodum, vt dicis, necessariam. Proinde non verebor hac de re pedibus in tuam ire sententiam: vixque credam, Galenum, Alexandrum, Philoponum, & reliquos huius familiae celebres viros, elementis formam tribuisse, nullius substantię participem, ex solis qualitatibus conflatam. Sed (vt Auicennas interpretatur) quia nobis ignotae ferè sunt rerum essentiae, & quia non sunt sua formis imposita nomina, eo factum est fortasse, vt illi viri elementorum formas propriarum & inseparabilium qualitatum nomine appellauerint. Eu. Hoc sanè tolerabilius, ita enim maximos viros, à crassae ignorationis crimine, modestè vindicabis. Ph. Iam me nihil huius quaestionis poenitet, etsi modò verebar ne improbiùs fecisse viderer. Et quia puden dum non est discendi studium, nihil reformidabo philosophica quaedam denuò in medium proferre. Eu. Propone igitur quàm potes breuissimè, ne properantes ad grauiora, nos medio cursu teneas.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 17","label":"REI NATVRALIS FORMAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/17"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 19","label":"NATVRALIS CVIVSQVE CORPORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/19"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}