{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 190","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/190.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Nemo enim expli 10 care possit quis modus, aut quae ratio sit eius putredinis, quae vel bobus, vel ouibus, vel hominibus solis sit insensa. Id si nec dilucidè exprimi, nec animo percipi potest, debet in eorum genere censeri, quae cęca, obscura & abdita nuncupamus: & quae tota substantia contraria sunt, totoque genere deleteria, quę nec 15 ab elementis, nec ab eorum qualitatibus fluxerunt. Itaque quicquid asseratur, omnis pestilentiae caeca & delitescens est causa, & aliunde quàm ex primis qualitatibus aut ex putredine profecta. B. Vnde nam quaeso hanc fluere putas? Eu. A coelo nimirum. At non à firmamento, nec à motu primo, vt qui sem 20 per sui similis est, non à solis obliquo circumactu, sed à certa permistione siderum. Sol motu suo anni tempora aequabiliter facit ac disterminat, ver, aestatem, autumnum & hyemen. Quòd autem non omnes aestates aequè feruidae sint aut siccae, nec omnes hyemes pariter rigeant aut humescant: quòd aestas quaedam muscarum & scarabęorum quasi nubes proferat, alia sit ab his omnibus purissima: quòd omnium admiratione locustae tanto exercitu in Galliam conuolarint anno octingentesimo sexagesimo quarto: & in Italiam anno millesimo quadringentesimo septuagesimo octauo, vt omnia germina depopulatae sint: id iam non à solis motu, sed à varia syderum conmistione petendum: quorum motus non inutiles & praeter rationem summus rerum conditor certis legibus definiuit. Vt alia horum commistio imbres, alia serenitatem inducit: alia austrinam, alia aquiloniam, aliamue tempestatem mouet, ita 35 sanè fatendum est, quandam obtingere quę aëri pestilentiam immittat. Vtque multa sunt pestilentiae genera, ita vniuscuiusque peculiarem quandam esse commistionis rationem & propriam causam, quę aliàs mitius, aliâs ferocius in aërem atque in nos furiat & debacchetur. Grauis est eorum stupiditas qui sydera nihil in aëra nisi calorem aut frigus, imbres aut siccitatem lumine motuque suo inducere contendunt. Si illa bene constituta omnium vitam tuentur ac conseruant, cur ma5 le constituta vitae non incommodent? Illinc prima & praecipua est rerum omnium salus & conseruatio, illinc & interitus.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 189-2","label":"DE PESTILENTIBVS MORBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/189-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/189-2"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 191","label":"DE PESTILENTIBVS MORBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/191"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}