{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 210","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/210.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Qui 10 enim possit corpori nostro vim inferre sola virtus incorporea? Br. Omnem certè hac de re dubitationem & velut caliginem, dilucida interpretatione discussisti. Velim tamen insuper mihi aculeos ex animo euellas, quos nonnulli infixerunt. Aiunt illi hanc luis venereae contagionem, & in dies mutari, & iam prorsus inclinare atque consenescere, vt sit posthac breui finem habitura. Quid quaeso hac de re statuis? Eu. Hanc nisi sua clementia Deus optimus extinguat, aut effrenem hominum libidinem temperet, nunquam extinctum iri, sed fore humano generi comitem & immortalem. Phi. Circumferunt tamen olim pustulas foedas erupisse complures, dolores admodum paucos: nunc contrà, pustulas esse nullas, dolores autem atroces cum tuberculis scirrhosis. Eu. Id fortasse effecerit non luis conditio, sed praepostera multorum curatio. Adeò enim nunc ea mortalibus est formidabilis, vt vel illius minima suspicione confestim ad remedium ex hydrargyro concurratur, quod sanè pustularum ardorem extin guit, at destillationes articulorumque dolores exagitat. Br. Tu ne igitur vulgarem illam medendi rationem confirmas? Eu. Nihil equidem minus, quòd ea morbi symptomatis duntaxat succurratur, radice neglecta. Ad tetrę huius & immanis beluę oppugnationem omnes machinas adhibuerunt. Alij sperant se initio radicem vacuationibus euulsuros: purgant validè, dehinc quibus competit sanguinem mittunt, mox reliquias idoneis sirupis praeparant, quas & secundo & tertio in 35 terdum & quarto expurgent. Ea certè curatio si malum inter initia consistit, solusque corporis spiritus vel humor inquinatur, plerunque liberat, non item si iam partium substantia obsidetur. Alij ratione non admodum dissimili, tenui extenuanteque victu, & potu ex hebeno guaiacina vel sancta vel ex Cinarum radice corpus absumunt, humores detergunt dissipantque in vrinas & sudores. Hinc necesse est pustulas & vlcera cum corpore siccari & sanescere, tophos praeduros incidi atque dissolui, ex hisque natos dolores mitescere.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 209","label":"DE CONTAGIOSIS MORBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/209"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 211","label":"DE CONTAGIOSIS MORBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/211"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}