{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 230","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/230.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"In his sunt purgantia omnia, & quaedam alexiteria. Haec deinde vim non ab elementis accepisse, ita demum confirmat: Calida autem esse oportet haec omnia, nam de his inter quae est substantiarum similitudo, id potentius trahit quod est calidius, quippe quod similitudini calorem addidit auxiliarium. Quum enim duabus de causis id trahat, superabit profectò id quod vnicam habet cur trahat causam. Haec Galenus. Qui 15 bus planè vel nolens fatetur quod est verissimum, totius substantiae similitudinem diuersum quippiam ab elementorum qualitatibus, & attractionis praecipuam causam esse, solum autem iuuari elementi calore. Si duae causae hae sunt, substantiae similitudo atque calor, nónne diuersae sunt & diuersa originem 20 sortitae? Non potest igitur Galenus non in eas incidere occultas rerum proprietates, quaecunque sint illarum causae. Quarundam facultatum probabilem causam deprompsit, idque fa cilè, aliarum certè difficilius, aliarum nullam prorsus est assequutus. Quò quoties fortè incidit, cogitur vel inuitus ad occultas rerum proprietates confugere, & illinc quasi auxilium implorare. Libro secundo de naturalibus facultatibus, de vi attrahente contra Erasistratum disserens, rursum in eandem sententiam tertio de simplici medicina inquit: Ostensum siquidem est à nobis in commentarijs de naturalibus facultatibus quòd qualitatum quae in substantijs sunt proprietatibus attractiones complentur. Quinetiam libro de respirationis vsu Erasistratum ridet & criminatur, quod curiosius multarum rerum causas conquirat ac inuestiget. Ita enim suscepta cum Erasistratijs disputatione sermonem instituit: At si Erasistrati (inquiunt) rationem reprehendis, aliam dicito. Dicam equidem, sed si vos primùm dixeritis quid in causa sit, cur piscatores contactu torpedinis obstupescant: quod si non possitis, hoc saltem nobis concedetis, vt illam animati vim esse dicamus, qua stuporem contactu inducere possit, idque adeò potenter, vt per ipsum tridentem ad piscatorum vsque manus facilè discurrat affectio. Ergo piscium qualitates esse concedetis, quibus vel stuporem, vel caron, vel frigus, vel putredinem, vel aliud ma5 lum adferre possint: aëris eandem vim esse negabitis? Sed ostendere non licet (inquiunt) quae sit ipsa seu vis, seu qualitas.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 229","label":"OCCVLTAS QVASDAMESSE FORMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/229"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 231","label":"OCCVLTAS QVASDAMESSE FORMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/231"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}