{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 234","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/234.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Alimentum quippe idcircò nos alit, quia nobis tota substantia simile est. Haec autem similitudo nec temperamentorum est, nec materiarum, sed vel formarum duntaxat, vel horum certè omnium, quam proinde totius substantiae similitudinem dixerunt. Lactuca & vinum alimenta quidem sunt, quorum neutrum nobis temperamento simile vides, & quorum materiae admodum dissimiles sint. Idcirco autem nobis familiaria dico & amica quòd spiritum quendam vitae & caloris, in se contineant benignum, nobisque familiarem, cuius appulsu spiritus calorque noster fouetur sustentaturque: & quorum materia quadam accepta mutatione, in corporis nostri materiam abit, eiusque millem alit & auget. Itaque si alimentorum alia calida sunt, alia frigida, simnitudo quam quaerimus temperamentorum laudquaquam est. Deinde si illorum alia dura sunt, alia mollia, aut haec rara illa densa, neque rursum in materijs est ea similitudo. Necesse igitur est hanc in spiritu & in coelesti illo calore constitui, quae sunt formae congenita. Quod vt perspicuè & luculenter perspicias, haec tecum altius ipse meditare. Lac è mammis suctum, lactenti optimum & in primis conueniens alimentum esse: idipsum verò si proprio calore dissipato frigescat, nunquam quantùm uis denuò igne recalescat, posse bonitatem vimque pristinam recuperare, & infantem qui eo solo aletur, breui totum extabescere. Quaecunque venatu viuunt animalia, vt in auium genere aquilam, miluum, accipitrem: in quadrupedibus leonem, lupum, vrsum, vulpem: in piscium genere congrum, delphinum, thunnum, lupum, mulum, omnia quidem viua pręda oblectari, nec nisi necessitate, abiecta cadauera attingere, praeter vrsum fortasse. Dum itaque delphinus aut mulus viuos pisciculos ventre continet conficitque, non modò suam substantiam illorum materia, verumetam calorem calore natiuo fouet & auget: quemadmodum & 5 lactis calor insitus, infantis calorem, multò euidentius quàm manus imbecillo ventriculo adhibita, suscitat atque fouet.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 233","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/233"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 235","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/235"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}