{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 238","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/238.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Iam habes quod dicas hęc antipathia et to15 tius substantiae discordia fieri, qua etiam alexiteria, id est amuleta omnia nos tutos reddunt. Caeterum si peoniam tibi affero infantium collo subnexam, comitialem morbum sanare (id enim de peonia mascula verissimum comperi) quam totius substantiae aut conuenientiam aut repugnantiam da 20 bis quae id efficiat? Si quod pituitam quae mali causa est è cerebro similitudine substantiae detrahit, iccirco medetur, cur non etiam alijs quibusque à pituita morbis succurret? aut cur non easdem vires obtineant medicamenta quaecunque pituitam eliciunt? Scio Galenum hanc illi vim iccirco assignare, quòd exiccandi vi polleat tenuisque sit substantiae, ac propterea ventriculorum cerebri infractus expediat. Sed quum alia plurima extent maiore siccitate praedita, tenuiorumque partium, cur illa vim pariter eandem ad morbum comitialem non accepissent? Eu. Istaec eius vis non è manifestis qualitatibus, sed à totius substantiae dissidio atque repugnantia dimanauit, qua non pituitae, non humoris lentori, sed morbi comitialis essentiae (quae latens occultaque est) prorsus aduersatur. Phi. Mira verò plerunque Galeni ambitio, qui medicamentorum vires, quas Dioscorides sedulò ac diligenter est persequutus 35 omnes connititur in vulgatas elementorum facultates refudere, hincque omnium causas & rationes deducere. Sed praeclarum istum, si Dijs placet, conatum tot ac tantę circum ueniunt difficultates, vt vni ac simplici rei non modò duas, sed tres quatuor ue contrarias pugnantesque substantias assignet: id au tem quàm contortè, perspectum vobis est, quibus quotidie praecipua cura est, ista omnia diligentius excutiendi.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 237","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/237"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 239","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/239"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}