{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 25","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/25.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Hoc volebam: compositi formam vim quandam esse, ex subiectorum sibi corporum tem peramento ac mistione. Subiecti enim ex mistione praeparationem, ipsamque potentiam, cùm ad absolutionem peruenerit, tum ἐντελέχειαν id est perfectionem fieri, quae rei sit forma. Ita formam de potentia materiae educi sentio, quòd ipsa potentia continenti progressione, transeat in formam, actusque fiat. Eu. Haec sunt Alexandri illius Aphrodisęi. Tu ne igitur vis illius partes conserto pede tueri? B. Quid ni obsecro? Eu. Etiam atque etiam quid respondeas vide, & quae quantaque incommodorum consequutio, te penè obruat. B. Quorum nam? Eu. Necesse est eo quidem authore, subiecti praepara 20 tionem, non accedentem solùm adiuuantemque, sed primam & efficientem causam statui: quippe quę de se omnem forme essentiam proferat ac suscitet. Simul vero ex subiecto sibi cor pore, animam omnemque speciem emergere: & à corporum differentia, formarum varietates proficisci. B. Haec principia sunt, & veluti fundamenta illius opinionis. Eud. Horrenda sanè. Consequitur enim formam omnem, vel ipsius hominis praestantissimam mentem, mortalem & internecioni obnoxiam esse, si quidem ex subiectorum praeparatione & interitura harmonia resultet: quo quid esse potest vel absurdius 30 vel magis impium? B. Bona verba: rem dicis illi viro nec nouam, nec inopinatam. Eu. Euge virorum optime, perge vt coepisti: nec te huius pudeat, quod ponendum erit subiectum, ipsum sua specie dignius, & praestantius: eius esse in composito principatum, moderandisque actionibus ipsum praeesse, quas 35 omnes per formam ceu per instrumentum exequatur: neque formam habendam esse praecipuam functionis causam, quae corpore pro instrumento vtatur. B. Haec opinor, tibi non concesserit Alexander. Eu. Sunt tamen superiorib. annexa & consequentia, quod vt ille fateretur nec tuum expectauit iudicium, nec te","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 24","label":"NATVRALIS CVIVSQVE CORPORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/24"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 26","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/26"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}