{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 27","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/27.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Ille omnis actionis omnisque motus principium & causam corpus esse docet. Hic contra Empedoclem rationes collegit, cur formam, quam et naturam simpliciter appellat, omnium causam & initium motus esse conueniat. Nunc age vtri potius accedendum putas, Alexandro ne an Aristoteli? Vtrius est apud te maior authoritas? Quòd si apud te leuis & infirma est nominis existimatio, rationes vide, quas si Alexandro firmiores & euidentiores esse comperies, tum demùm Aristotelem contemnito. B. Suae non desunt Alexandro rationes, neque tam praeceps ac deuius is fuit, vt iam satis cognita Aristotelis mente, temerè voluerit nouam introducere doctrinam. Eu. Plerique gloriae, vt ipsi appellant, immortalis adeò magna tenentur ambitione, vt celebritatem nominis, & suam illam immortalitatem vel falsis inuentis, vel etiam flagitio quaerere non du bitent, sed tu quod verum est fatere: An non tibi videtur Aristoteles (puto enim te eius omnia euoluisse) firmissimas atque adeò necessarias omnino rationes ad hanc rem attulisse? An non animaduertis Alexandrum in exemplis & inductionibus ijsque non magna probabilitate septis plurimùm versari? Sed 20 oculos, obsecro, in te ipsum couerte, et in omnes penitùs partes introspice: An nihil te mouet dictorum improbitas? Audebis ne tuam animam temeraria confessione mortalem facere, & coelestem illam diuinitatem foedo lutulentoque corpo ri subijcere? Haeccine tam impia, & tam nefanda recipies? Quid 25 sentias, responde quaeso simpliciter & ingenuè, neque tuam libertatem, vllius quantumuis magni hominis praeiudicio tibi ademptam esse velis. B. Sit, vti vis, rei cuiusque forma, sim plex quaedam substantia, sit & illa praecipua efficiensque causa functionum, praestantior corpore, quo in obeundis functio nibus tanquam instrumento vtatur. Sed tamen illa ex corpo ris temperamento prodijt, ceu vis quaedam simplex ex subiectorum corporum temperie et concordi harmonia profecta. Non hoc, puto, negabis, si diligentissimo examine omnia libraueris. Sic enim compositae theriaces aut medicatae potio35 nis vim, ex simplicium commistis temperatisque viribus extitisse intelligimus, quod cum Galeni etiam mente consentaneum est. Eu. O callidum versutumque hominem. Quod ipse satis tueri non potes, id videri vis mihi condonare, vt summo totius disputationis capite vicissim accepto, reliqua vel ab inuito C o ij inuito extorqueas. Nam si formam ex subiectorum corporum temperie ortam esse concedam, facilè deinde quaecunque controuersa sunt tibi assumes, euersis omnibus philosophiae pręceptis. B. Putabam litem hanc inter nos ista moderatione dirimi posse.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 26","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/26"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 28","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/28"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}