{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 30","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/30.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Huius mei muli corpus vniuersum, nónne ex ossium, neruorum, membranarum carnis, cutis, aliarumque similarium partium compulatione constructum est? B. Perge quò coepisti. Quid enim hic respondeam, ad hoc quod est vel carnifici compertum? Eud. Quid porrò, An non illud etiam compertum, consimiles has & vniusmodi partes, integras & inoffensas in corporis compositione seruari, & suam esse cuiusque earum propriam & essentiam & formam? B. Compertu & illud etiam lanijs. Eu. Perge, obsecro, tua ista in respondendo liberalitate vti, neque conmittas vt sordidus aut malignus videare in ijs rebus, quarum pleniss. est etiam plebeiorum hominum sensus: Partes illae muli, consimiles & vnius inter se modi nequaquam miscentur siue illarum materias, siue formas spectes. B. Neque id sanè opus fuit, satis erat illas apta concinnaque inter se harmonia coniungi, qualem hisce in aedibus lapides, cementum, trabes, & lateres, ab arte accepisse vides. Eu. Sic mihi quoque videtur. Quo igitur pacto fieri potest, vt noua totius forma, ex his tam multis simplex tamen ipsa prodeat? B. Tu videris ipse, 20 ita tamen certè res est. Eu. Si permanent integrae & inuiolatae partium formae, quo modo alia de se simplicem, multae ipsae integrae & incorruptae producent? si qua ex ijs prodire statuatur hanc oportet esse compositam, vt & istarum aedium compositam ab arte speciem esse dicimus, non autem simplicem: erit ergo totius muli forma, ex substratis formis quędam veluti compositio, vtque totum corpus, sic & ipsa totius forma è multis diuersisque partibus consurget. Viden haec esse necessaria. B. Nescio, quibus aut vnde conquisitis tricis nos inuoluas in re satis plana et expedita: proinde commenticias istas similitudines quàm aptè ad rem excogitaueris, iudicabunt alij, me certè non admodum mouent. Eu. Satisfecisti caeteris: hoc verò postremum recte ne intuli, an non? B. Nescio quid dicas. Eu. Scis, vir optime, sed fateri pudet. B. Quid sentiam taceo & contineo optimè, neque volo continuò palàm esse: proinde tu alium si videtur interroga. Ph. Quid te res minima tam citò, tam vehementer confundit, optime Brute? Collige teipsum & vel nostra gratia responde, vt haec disputatio mature tandem & conuenienter concludatur. B.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 29","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/29"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 31","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/31"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}