{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 44","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/44.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Altera praeparatio corporis est, congrua aptaque compositio, consensus & conformatio, quę nos cerni 5 mus, organicis quibusque partibus, primum ac per se inesse, to ti verò corpori ex organicarum compositione. Ph. Hanc ego non dubito viuentium omnium esse communem: nam et Aristoteles animam definiens, inquit esse actum corporis natu ralis organici: quòd organorum conformatio sit ei corpori, 10 quod vitam & animam suscipiet, necessaria. Eu. Tertius ad haec est spiritus quidam, per totum fusus, cui salutaris inest et vitalis calor. Ph. Cur hunc inter praeparationes numeres, nondum mihi planè constat. Eu. Si pro comperto tibi est, animal omne calorem in se continere ac fouere, quo vitam tue tur, quoque extincto illius anima decedit atque intermoritur, nequaquam in dubium vocabis, quin spiritalis ille calor, ad vitam degendam sit omnium maximè necessarius, quippe qui & ad animae naturam accedat proximè, & illi perpetuus atque indiuiduus comes sit. Ph. Sed quid prohibet, quo minus hic 20 ad superiores praeparationes referatur, cùm non secus atque illae ex elementorum concretione prodeat? Eu. Etsi elementorum soboles est prima illa praeparatio, conformatio tamen & spiritus, non illinc, sed è diuiniori quodam principio originem ducunt. Ph. Quid ita? Eu. Quoniam fieri nequit vt 25 elementa vel diligentissimè ac summa cum ratione temperata, per se nullius ope alterius, aptam corpori conformationem, sensum, motumue conferant. Quam enim legem, aut quam mensuram his efficiendis feres? Ph. In explicabilis est, mea quidem sententia, temperamenti modus. En. Id in conformatione 30 longè magis dicas: nam hoc aut illud temperamento esse calido satis intelligitur, eò quòd calidum & igneum elementum caeteris elementis in permistione praepolleat. Itemque tactu frigidum si senties, frigidum elementum dominari: sed quanam ratione factum sit, vt haec aut illa fuerit huius aut illius rei figura, id verò est, quod nec dicere, nec mente consequi possis. Plurima enim cer nimus quae cùm sint eiusdem temperamenti, dissimiles tamen figuras acceperunt rursumque alijs consimiles esse figuras, quorum sit dissimilimum inter se temperamentum: id quod ex medicorum sententia plenius postea & vberius probabitur. Ph. Videtur id ratione, aliqua ex parte, fulciri. Eu.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 43","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/43"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 45","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/45"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}