{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 47-2","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 47-2","ref":"47-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/47-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/47-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/47-2.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON posse suopte impetu ad formam progredi, sed haud secus atque actum de habitu formam elici de potentia materiae. Cap. V PHILIATROS. Gedum mi Eudoxe, has quęso mihi tenebras quibus offundor, discutito: iam enim suprà docuisti, potentiam esse materiae quandam praeparationem, ad excipiendam certam speciem: at hę προπαρασκεναὶ quas semini inesse con memoras, sunt ne ea ipsa potentia quam inuestigamus? Eud. Sunt omnino, atque in vnum idemque redeunt. Ph. Nulla iam demum verborum circuitione, nullo anfractu, rem omnem conpendiò & planè dixisti. B. An non illud audax, ne dicam temerarium, facinus, rem tam arduam, tam à nostris sensibus abstrusam, de qua doctissimorum philosophorum acerrimae sunt & in hunc vsque diem indefinitae contentiones, tam paucis tamque apertis verbis concludere? Confidentia est haec certè intolerabilis, & ab interpretis naturę modestia aliena. Tu quasi digito attingas, audes quid potentia sit indicare? Eud. Quidni? Sed iam agè quaeso mi Philiatre, quum potentiae nomine nihil sit nec philosophorum sermone magis tritum nec disputationibus acrius exagitatum, poteris ne quàm mul tiplex id sit recensere? Ph. Potero ni fallor primùm enim Aristoteles potentiam esse definiuit motus mutationisque principium cipium: quumque id duplex sit, vnum efficiendi, patiendi alterum, duplicem inde potentiam statuit. Efficiendi quidem potentiam esse dixit, mutationis in alio principium, de qua Physicorum septimo multa: patiendi verò, principium mutatio2. de Anima nis ab alio: qua verbi significatione, rei cuiusque materiam apcap. 1. pellat potentiam, formam verò actum atque perfectionem. Harum vtraque in substantiarum est genere. Pręterea autem id etiam nominis ad accidens quiddam trahitur, quod Aristote In categ. qualitatis.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 47","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/47"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 48","label":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/48"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}