{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 49","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/49.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Si mihi liceret bona istorum venia, ego tibi ô Philiatre, paucis explicarem, quemadmodum rei cuiusque species ac forma, de potentia materiae ducatur. Eu. Tibi vero non to conceditur modo, sed & omnes quotquot adsunt orant, vt te huius quaestionis interpretem exhibeas. B. Planam igitur hu ius rei expositionem accipe, quae nullo negocio, te ab intrica tissimis aliorum errorib. expediat. Istaec de qua tam anxiè disseritur potentia, qualitas est, quae magna in vtramque partem latitudine, aliâs intendatur, alias remittatur. Ph. Magna certè quidem. B. Atque initiò praetenuis ea est & obscura, mox verò sensim paulatimque vires capit, & increscit: quumque ita minutatim gradatimque facta additione, ad integram absolutionem expletionemque venerit, tum ea est, vt Aristoteles dicere 20 solet, ἐνπελέχεια quaedam, quam alij perfectionem, alij perennem quandam agitationem interpretantur. Quemadmodum igitur ista perfectio, de inchoata obscuraque praeparatione sensim ordinatimque educi consummarique videtur: sic sanè existimare debes rei cuiusque speciem (quę à perfectione nihil differt) de praeparatione ac potentia verè nasci & oriri. Est enim perfectio species, ipsaque praeparatio potentia, neque ad eam rem alia opus est explanatione: sed vt pręparatio tandem fit perfectio, sic potentia commutatur in formam. Eud. Parum abest, ô Philiatre, quin tenearis, vide ne imprudens tu tibi laqueos induas, periculosa est assentiendi facilitas: proinde in tam lubrica ac praecipiti via, memineris tibi cautè incedendum esse. Sunt enim permulta, falsa illa quidem, sed veris tamen similima, quę veritatis pallio velata, falsa specie multos in foedos ac pudendos erro res abducunt. Est autem hic Brutus percallidus, & qui nisi caues, te facilè circumueniet. Ph. Quomodo? Eu. Si perfectionem esse rei formam dederis, actum est. Ph. Quid igitur? censen illa inter se esse diuersa? Eu Maximè si quidem non minùs distant quàm quę in diuersa genera diuertunt. Perfectio ex potentia, sensim velut adolescens consummatur, parsque totam antecedit: forma verò, immissa tota repentè est, cuius ne minimum quidem antè fuit. Illa vt potentia, natura quaedam est patiens: haec natura est efficiens, omnisque motus principium.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 48","label":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/48"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 50","label":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/50"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}