{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 5","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/5.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"Quocirca anno abhinc vigesimo odoratus quippiam sub diuini nomine in medendi arte penitus obuelatum latere, quod nondum satis pateret, coepi illius studio et amore incitatus quod esset inuestigare. Dephendi aut id esse abdi torum morborum tractationem, nec satis tritam, nec veterum monimentis expressam: sine qua tamen manca et duntaxat inchoata, nec nume ros omnes habitura sit ars medendi. Hoc temporis curriculo in hęc vndique multa peruolitaui, longè plura meditatus sum, neque quicquam occurrit, quod à concepta ea de re sententia me reuocet. Quo longius ętate, literis, artis exercitatione, et multis tum aliorum, tum meis experimentis eò spectantibus procedo, hoc mihi certior veriorque fit de abditis morbis sententia, in quam et plerosque omnes pau cis admodum rationib. iam adduci video, quasi illorum animus quodam veri instinctu afflatuque sit perfusus. Ea autem quęnam sit, iam literis mandare conor, non tam perficiundi spe, quam desiderio excitandi ingenia multorum ad veri inuestigationem. Magnus hic noster conatus Rex Christianissime, sed qui maiestatis tuę splendore summa vim summumque robur obtinebit, si nouis laetisque regni tui auspicijs ille nobis affulgeat. Accedent nihilominus et rationes non tatum probabiles, verum etiam ad assentiendum necessarię, quib. (vt confido) veritas ipsa manum nobis adijciet, et sua luce obscuram mul torum caligine excutiet. Quinetiam ne quod in opinione dubia non satis ratu haberet, singula quęque ex Galeni monimentis videbor affirmasse, qui tametsi aliquando videt hęc dedita quasi opera extenuare, in ea tamen vel nolens plerumque relabitur. hinc scient omnes quod terimus argumentum et in communem medicinę vsum primi coferimus, idipsum veteres attigisse, vixque vllum esse qui hanc in animo sententia insitam et quasi insculptam non habeat, etiam si verbo plerumque aliud exprimat. Itaque quam non pauci hanc nostram institutionem existimaturi sunt nouam, re vera peruetus est, neque ea sum insolentia, vt me eius authorem iactem, sed interpretem duntaxat et expla natorem profiteor. hęc autem maximè in posteriorem librum meditor, quę quoniam ex physicis nasci constituique solent, ipsa ratio conexi coegit in lib. priorem philosophica quędam pręmittere, quę in illorum demonstrationem necessaria videbantur. Atque ita quantu diuinitatis, id est abditarum causarum, inest tu naturali philosophiae, tu rei medicę, hoc vnum opusculum scrutabit et discutiet. Quod aut res est plena contentionis, disserendi rationem quandam aggredior, non simplici narrationis specie, sed quib. ferè sermonib. res controuersa agi disputarique solet: à tali quodam inductus exordio.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 4","label":"FINIS INDICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/4"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 6","label":"MVNDI ELEMENTA SOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/6"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}