{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 50","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/50.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Illa accidens solùm est, haec autem simplex puraque substantia, quod meministi supra esse multis rationibus confirmatum. Ph. Memini tanqua nominis mei. Eu. Qui fieri igitur potest, vt potentia continuato incremento, in solidam atque expressam formam (sic enim ap pellare placet quam graeci ὀυσιώδη dicut) abeat, vt fiat ex qualitate substantia? vt genera suprema, quibus nihil sit inter se con mune, quaeque longius distent, quàm quae sint suminè contraria. in sese mutuo commigrent: potest equidem quęuis qualitas, in aliam qualitatem trasire, & in substantiam substantia, communem enim materiam habent: at qualitatem in substantiam reciproca vicissitudine commutari posse, nulla comprehendit mentis humanę cogitatio. Ph. Mea certè nullo modo concipit. En. & aliud tamè tibi persuadere nititur versutus hic Brutus, vt te obnoxium aliquando & prostratum teneat, ijs vtique persimilis, qui subsellia assidere volentibus subtrahunt, vt quiceciderit, cum eum videant supinum, profusiùs & maiori cachinno rideant. Ph. Nunquam ita facilè me duci patiar, sed quem semel occupauero gradum, in eo posthac firmius & fixiùs persistam. B. Quid audio? Siccine mea sententia contortis & aculeatis sophismatis impetitur? siccine captionibus eludor? Eud. Ita tibi appellare liceat, quae fugere non possis. Sed si per ociu tamen apud te singula diligentius expendes, cernes profectò, quanto nostra haec tuis illis praeponderent. Quòd si tuis rationibus aliquid constructum esse putas, nae ego illud & facilè & breui diruam. B. Aggredere, iam expecto. Eu. Quę in semine est potentia sensim minutatimque augetur, dum perueniat ad summam perfectionem: itanne ais. B. Ma xime. Eu. Quanam obsecro agente & concitante vi, incrementum illud dari putas? B. In promptu est Alexandri responsio, primum infu sum esse semini quoddam motus initium, quod impetu à generan te accepto, ad aliquem vsque finem agit, dum se continuato incremento perfecerit, & velut ingressu stadium, ad metam vsque (nisi si qua vis de cursu retrahat) percurrerit. Eu. Sum equidem plus aequo obliuiosus, proinde si longiùs extrahit oratio, tota mihi protinus excidit. Age igitur concisis magis responsionibus, si modò eas à me memoriâ teneri velis. B. Quemcumque voles modum tenebo. Eu. Impetum quendam, motusque initium ais à generante iam olim semini datum fuisse. B. Ita res est. Eu. Hoc motus initium, intelligis ne esse potentiam? B. Id ipsum prorsus. Eu.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 49","label":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/49"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 51","label":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/51"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}