{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 51","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/51.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Deinde principium illud, quod est potentia, agere quidem continenter existimas, & à primis inchoatisque naturis, ad vltimas et con summatas, quibus nihil addi possit, quasque nos summas & perfectissimas iudicamus, procedere. B. Quid ni? Eu. Et hanc potentiam tu qualitatem esse statuis? B. Sic visum est Aristoteli. Eud. At nulla qualitas, primò & per se potest agere, sed omnis actio, ad substantiae compotem formam pertinet, quae principium quoddam est efficiens. B. Ne hoc quidem inficior. Eu. Dum igitur anis potentiam sensim augeri, quoad fiat perfecta species, accretio illa, cuinam formae primùm refertur accepta? B. Ipse videris, istuc ego minimè inuestigo. Eud. In semine tria tatùm esse dicimus, materiam, formam, potentiam. Illa igitur potentiae actio perducit ne primùm, ad seminis formam? Bru. Quonam aliò perduceret? Eu. At id fieri nequit. Bru. Quid causae? Eudo. Quoniam quicquid agit, in hoc agit, vt sui simile reddat obiectum patiens, neque forma quae in semine est, aliud quicquam molitur, quàm vt semen aliud de se generet. Bru. Hoc ipse satis sciebam, sed eò me vel inuitum traxerat rei consequentia: nunc itaque resilio, & potentiam quae semini inest, sese sua vi augere assero, neque vllam externam opem desiderare. Ea enim tametsi qualitas existimatur, praestantioris est tamen ordinis quàm caeterae: quapropter & illam Aristoteles appellauit naturalem potentiam, quòd vt qualitatis, sic & naturę quadantenus sit particeps. O uocirca qui illam dicet per se aliquid agere posse, nihil absurdum dicet. Eu. Mira diuerticula. Huc igitur sequere, quando ita tibi visum est. Si quid primò ac per se agit potentia, dum se ipsam auget ac perficit, aliud efficit nihil quàm sui similem potentiam, neque potest ipsa quantumuis aucta de se formam edere. Ex semine quidem tanquam ex subiecto generatur animal aut stirps: at potentiae efficientia formam, aut seminis vi animal generari, praestantium philosophorum nullus receperit. Bru. Quid ita quaeso? Eud. Quod nondum est, sed futu rum est, id iam simpliciter non est: quod autem non est, qui possit aliud quicquam efficere? quo pacto fieri posse existimas, vt formam procreet quae semini inest potentia, si nondum inest ipsa for ma? aut vt semen, quod nondum sit ipsum animal, efficiat anianimal?","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 50","label":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/50"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 52","label":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/52"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}