{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 54","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/54.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS addit. Eud. Ita necesse est, vt iam fixum ac stabile sit, id quod proponebatur, haud secus de potentia materiae formam elici, atque actum de habitu. Ph. Id quidem iam satis perspicuum. Quod verò, de medicamentis aiunt, quę intrò sumpta, nostri caloris vi de potentia in actum excitantur promouenturque, his ne simile putas? Eud. Quodammodò: Si quidem vel nondum adhibita nobis medicamenta, suam speciem habent, sibique innatas vires, sed quas non antè in nos exerant, quàm à nostro calore sint irritata, quod certè opus est ad illorum vires experiundas. Itaque verè dixeris medicamenta de potentia ope 10 randi ad operis actionem, & quasi ex ferijs ad opus venire, no tamen ad nouam formam trasire. Itemque in animalium procreatione, semen conceptum, vteri vi, ac benigno tepore ad agendum impellitur, non vt animal animalisque formam de se excitet aut edat: sed tantu vt exuscitata aut impulsa ipsius potentia ac facultas, deincepsque aucta, subiectam sibi materiam omni praeparationum genere instruat, vt substantiae tandem particeps forma, extrinsecus assumatur, et excepta commodè asseruetur, suas denique omnes functiones obitura. GIGNENDAE FORMAE, NE MINIVM quidem antè in materia fuisse, neque potentiam quicquam esse formae, neque ad substantiae genus referri. Cap. VI. BRVTVS. sare necesse Rustra nobis hîc laborare videris optime Eu doxe, qui quę sunt oculorum testimonio clarissima, ratiocinatione vis, & inani ac longè repe tita interpretatione eludere. An non cepam saepenumerò vidisti, de tectis aëre libero propen dentem, per se nullius extrarij ope, sese diffundere, & herbescentem ex se viriditatem proferre? aut ouum solo fornacis tepore pullum excludere? Equidem & id ipse vidi frequenter & Aristoteles fieri posse, literis mandauit. Nunc omni philosophorum autoritate posthabita, neglectis etiam acutissimè excogitatis eorum rationibus, solius sensus communis bonitate, & omnium animis informata notione ductus, dic per Deum immortalem, dum iam viuere ac moueri incipit ille pullus, vnde suam accipit animam? vnde prodit illa?","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 53","label":"REI NATVRALIS POTENTIAM NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/53"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 55","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/55"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}