{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 59","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/59.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Haec enim quoniam est omnis motus initium (motum à mutatione Plato seiungit, quòd hanc inanimorum, illum viuentium esse velit) & quoniam omnia, etiam quae corporis sunt, administrat & obit, iure optimo sibi ipsa corpus apparat, instruit, ornat. Quod si est, vt verè esse, to pręclarissimi quique philosophi autores fuere, constat animae essentiam in ipso necdum conformato semine conclusam teneri: quae continenter ipsum minutatimque & membratim fingat, vt opere tandem absoluto, functiones stirpis aut perfecti animalis, pro sua quaeque natura, cunctas obeat. Ac si nunc da15 retur de illis vnum quemlibet, sed maximè Platonem rediuiuum nobiscum huc vnà congredi, praeter illa quae sunt ab eo mul tis in locis accuratè conscripta, audires & alia profectò quanplurima, quae te non probabili modò ratione, sed (qualis mathematicorum esse solet) etiam necessaria, huc te vel inuitum age20 rent. Et quanquam vana erit confictio, tu tamen patere vt eum animo repręsentemus, hoc pacto te suo more interrogantem. 6 Eudoxe, quandiu in semine & corpore informi anima continetur an non ea conformando corpori omnem operam impendit? Agè, responde, mi Eudoxe, haec tanquam percontanti Platoni. Quòd si te pudet, nihil verebor illi tecum ac pro te respodere: nempe tum ab aia aptè conformari corpus, nonne rectè dixero? certè enim ita fatendum est. tum verò ille subijciet: Dum sic effingitur corpus, nec dum vlla est expressa et disticta partium informatio, tu certè nequit anima eas exercere functiones, ad quas illae partes comparantur. Quid? an non hoc quoque dabimus, cum nec sine pedibus inambulare, nec sine oculis cernere possit? Ac si ita perget: Conformato integrè corpore, et singulis partibus instructo, cum anima iam illarum ope, cucta vitae sensusque munia exequitur, quo tandem pacto tum corpori inest anima? Actu dices, opinor, idque & auda35 cter & verè. Quum igitur (inquiet) informi adhuc corpore, illa no valebat animales promere functioes, quo tum pacto inerat? An hic obmutescemus? at id quidem turpe est. Quid igit respondebimus? Sola nimirum potestate: hoc enim restat vnicum. Quidtu hic illum putas? Instabit vtique et quod consequens est concludet: Animan quae vim & potestatem ingenitam habebat agendi, nondum verò quicquam agebat, ob instrumentorum penuriam, id ipsum esse, quod nos potentiam dicimus: actum verò, animam esse quae liberis expeditisque instrumentis opus edit.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 58","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/58"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 60","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/60"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}