{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 61","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/61.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Iam verò quòd ad Themi5 stium attinet, is se manifestò detexit, palam professus animam statim ab initio infusam esse maris semini, tanquam indiuiduam ita dispensante natura comitem. Quamobrem nihil veretur aut reformidat, semen animatum facere, cuius anima architecta tur & extruit sibi domicilium ex idonea materie. Atque in his quidem quę ex putri mucosaque materia, nullo semine prodeunt in lucem, animam quandam abstractam censet, procreatis apteque conformatis vitam largiri, Timaeum in hoc sequutus: his verò quae ex semine deriuata fluxêre, iam à Timaeo deficiens, putat vniuersalem animam nihil inspirare, sed suam cuique semi ni insitam esse, quae temporis progressu cuncta conformans, suis tandem se detegat operibus. Hinc tu optime Brute, elicere vis, vt videtur, potentiam esse Themistio aliquid essentiae ani mae, cùm nullus tamen extet locus, vnde id haurire aut petere possis. Immo verò ille ipse Themistius in libris physicorum de potentia & priuatione disserens, tanquam de accidentibus disputationem instituit longa satis oratione. Sed neque Themistium vt fidelem idoneumque testem velim in hanc nostram dis ceptationem recipi, quòd nutabunda & inconstanti assensione, quò fluctus impellit, nunc in Platonis, nunc in Aristotelis sententiam inclinare videatur. Proinde nequa tibi posthac hinc suppetat cauillationum occasio, iam nunc apertissimis ac veris simis rationibus contra Themistium tibi probabo, ne minimum quidem essentiae animae, semini antequam animal esse coepisset insedisse. Sed Aristotelis tamen antè videtur explicanda sen 30 tentia, quam tu te putas perquam conuenienter ad tuam Themistijque opinationem confirmandam citasse. Nam si quis altius ac diligentiùs Aristotelis mentem scrutabitur, intelliget profectò, neque in ijs quę ex putri materia, neque in alijs quae po sito (vt ille ait) semine surgunt, de animae essentia quicquam ab 35 initio fuisse, sed totam tum primum illapsam, cùm ad illam excipiendam dignè fuit & affabrè constructum corpus. Qua in re Platonis rationem autoritatemque recepit, quanquam de ipsa formae origine, nec omnia probare, nec sequi voluit. Aristote lis abs te citatus locus, planè quidem innuit, animam tum altricem tum 2 τὸ πυ","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 60","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/60"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 62","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/62"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}