{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 63","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/63.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Agè verò, tu tibi rei confectae palmam arripias: nos quibus te prosequamur, epinicios hymnos meditabimur. Sed pro tua tamen humanitate facies, vt in hoc triumpho, percumctantibus ac dubitantibus nobis, omnia detegas enucleatius & simplicius: hoc enim & eruditione & modestia tua dignissimum est. B. Sentio te gryphos quosdam, & nouas captiones meditari, equidem istius concertationis iam dudum satur sum, sed quando tamen lacessere pergis, enarrabo si voles fusius, quicquid habeo in animo comprehensum. Eu. Esset id mihi quidem periu15 cundum, sed video in his esse, qui concisiùs dici mallent. B. Vt lubet. Eu. Atque etiam insusurrat hic mihi, alia quàm tu opinione imbutus, vt pro se me tibi opponam, & quo melius exerceamur pro more te interrogem. O perdocte Brute, quicunque frutices aut animantia ex putri materia prosilierunt, nullo semine, nul lo patre, nullo satore, vndemnam haec animam accepêre? B. Dicam cum Themistio caelitus illam à summa & totius mundi guber natrice anima fluxisse, quae quum omnes omnium rerum formas in se potestate contineat, datrix formarum à plerisque est appellata. Eu. Perfectiora autem animantia, quae non nisi pręcurrente 25 semine in vitam venere, vnde suam animam hauserunt? B. Ex semine in quo & illa fuerat: hîc enim mihi placet Themistius. Eu. Atqui tum in semine, tum in putri materia, priùs anima inest potestate quàm actu. B. Idem arbitror de vtroque esse iudicium. Eu. Vt igitur caelitus accessura, in putrescente materia, nondum inest forma, sic neque in semine (in quo potentia esse dicitur) actu iam ea subsistit. Aut si iam in semine eam esse dicis, cur non itidem et in putrida colluuie? Quocirca si non est huius, nec illius erit potentia, quicquam eius formae quę accessura est. Quin & aliud sequit vehementer absurdum, impfectis animalibus è putri illo pę 35 dore natis pręstantiorem esse multo, ac diuiniorem originem, qui longè perfectissimis illis, quę vis seminis in vitam produxit. B. Quid enim phibet? E. Quid? nonne dementię proximum sit, culicis aut vermis qui leonis, aut equi, aut elephantis, aut si Dijs placet etiam hominis diuiniora fecisse ortus primordia?","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 62","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/62"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 64","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/64"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}