{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 70","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/70.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"Philosophica ista disceptatio nobis vltrò & gratis est ad eruditionem concessa, atque illi tempus id impertitum, quod viri candidi ad animi recreationem sibi delegerant vacuum & liberum. Dum autem alternis interrogationibus responsionibusque modestè verum inquiritur, quid tibi iniuriae illatu putabis, si fortè imbecillior es deprehensus? Velles, scio, quod tibi gloriosius esset, vincere, sed hanc gloriolam contennunt viri sapientes. Dum enim ardua de re colloquia inter se conserunt, rem omnem vltrò citroque agitatis ra 10 tionibus enucleant, simulque ingenij sui, in quaerenda veritate, periculum faciunt, nullam è victoria laudem aucupantes. B. Neque vllam ipse aucupor: sed tam longae & tam spinosae disputationis obrepserat taedium. Ph. Si fatigatus velis conquiescere, ego prote tantisper respondebo. B. Nihil minus: nimis quam integris sum viribus. Ph. Agè igitur: haec ista respondendo nobis disputatio concludatur. Eu. Si vtile ducis optime Brute, dispu tationem ad exitum perducere, esseque veritatem tecum mihi communiter inuestigandam, oportet vt vel interrogationes persequenti mihi respondeas ipse, vel ego mutatis vicibus tibi: ac si me viceris, non vt tu mihi, sic ego tibi infestus ero. B. Audiam hoc denuò quid fortè velis. Eu. Semen dicis ne esse animam? B. Malè Herclè tenes quę dixi. Semen anima non est sed est animatum, si id quidem foecundum est & prolificum. Eu. Est igitur semini anima congenita. B. Concedo equidem. Eu. Vnicam ne in toto quod emittitur semine, an sua cuiusque seminis particulae. B. Quorsum hęc, aut qualis quęstio? Eu. Quoniam ex eodem, veluti ex canino semine, contingit aliâs vnicum, aliâs multos nasci canes. B. Quum vnicus, tum vnam semini fuisse animam: cum multi, multas dicam. Eud. Quid si 30 contigisset hoc ipsum semen sic totum in vnum vteri locum colligi, vt vnicus inde emergeret canis? isne tum multas canum animas vnus contineret? B. Hic iam apertè certè nugaris. Eu. Si te arctiùs premam, metuo ne velut expressus atque elisus subterfugias. Sed faciendum est tamen, quando semel coepimus. Quo 35 ties semen eiacularis, tum ne vnicam an multas fortè animas simul emittis? B. Ita omnino necesse est, si quidem id foecundum fuerit: tale autem mihi sit, nec ne, nondum euentus detexit. Eudo. Atqui dum animam cum semine pariter effundis, tuam insuper retines, nonne? B. Videtur sanè, qui enim superstes essem? Eu. Quid igitur illa est, quae cum semine effluxit, aut vnde genita prodijt? B. Ipse videris. En. Ea, tuae pars non est, sed integra quaedam est anima, tuae haudquaqua absimi5 lis, nec ea vllo modo inferior. B. Sic volunt. Eu. Et illa tamen ex te prodijt vnà cum semine. Br. Id iam saepe antè concessi. Eu.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 69","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/69"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 71.1-4","label":"71.1 to 71.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.1"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}