{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 71.5-8","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 71.5-8","ref":"71.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.5.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Cuius enim obsecro semine, potuit illi vterus inturgescere? nam si nihil de seipso concipit, & si alterius eadem specie opem & concursum exoptat, cuiusnam congressu anima tua est grauidata? minus fortasse ridiculum id in muliere fuerit, si quis vt corpus sic & animam grauidatam esse dicat. Sed quid de infoecum dis? quorum est certè quidem, in vno quoque genere, magnus numerus, quid de tota mulorum specie? Semen enim haec sanè habent, sed animatum fortè esse negabis. Cur ita? Animan enim sortita sunt, & quidem perfectam, neque ab alijs sui generis dissimilem. Quid obstat igitur quominus illa semen ani10 met? & quominus suo tempore praegnans sit? nunquid execta sunt animę genitalia mebra? An non vides quàm sint hęc non dicam absurda, sed portentosa planè, & cum rerum natura pugnantia? Et tu tibi posthac vsque adeò turpiter impones? Tu te sciens ac videns, sponte in tenebras praecipitabis, vnde postea lucem aspicias nunquam? Bru. Ne te frustra maceres: Non est quod vllius istorum vel solutionem vel rationem à me expectes. Satis superque fecisse videor, quòd meas partes celebrium virorum autoritate sim tutatus: quos scio neque temeritate, neque ignorantia talia protulisse. Eu. Heu quàm dubiè in simplici & obscuro verbo, spem omnem collocasti. Quum Plato aut magnorum aliquis philosophorum, semen animatum esse pronunciat, subaudienda tibi mox est potentia. Vt enim semen potentia est animal, sic & ipsum potentia animam gerit. Tu verò Themistio iuratus, ais semen actu esse animatum 25 animamque sibi ipsam architectari & parare domicilium. Sed & illud à scopo longissimè abest, quod ex Platone huc contorques. Qui enim animam praegnantem esse dixit, non alijs animis grauem (vt ita dicam) vterum ipsam habere voluit, sed (vt proximè sequentia declarant) amore & desiderio immor 30 talitatis grauidam esse. Nam rursum ait in Timaeo, brutae huic, & quam huc & illuc suae cieant appetitiones, animae insitum esse generandi amorem: hocque nomine grauidam dici, quòd generandi est auida. Quinetiam eò loci & pudendum virile cui vis illa insita sit, generandi valde appetens, & naturam e 35 tiam muliebrem, animal quoddam esse censet, inobediens illud atque imperiosum, & quod ratione contempta, furiosarum libidinum impetu, sibi cuncta subijcere conatur.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 71.1-4","label":"71.1 to 71.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.1"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 71.9","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/71.9"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}