{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 75.1-4","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 75.1-4","ref":"75.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.1.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS „ mouet quum aliquid tetigerit, quanquam non adhuc tangit. Est „ tamen quodam modo, eius qui nunc inest motus efficiens, vt „ aedificatio aedium. Igitur aliquid esse quod efficiat, sed non ita „ vt hoc aut illud, neque ita inesse vt sit primum illud agens, aper„ tum iam est. Quemadmodum autem vnumquodque fiat, accipien „ dum hinc est, hoc initio: Omnia quaecunque aut natura efficium \"tur aut arte, ab eo quod actu est fiunt, ex eo quod potentia ta„ le est. Semen igitur tale est, motumque habet & principium ta „ le, vt motu peracto pars existat quaeque, eademque sit animata. Et „ mox: Ratio qua iam caro aut os est, à motu efficitur, profici 10 „ scente ab eo quod genuit, quodque actu est id, quod potentia est „ id ex quo gignitur. Ars principium formaque eius quod efficitur „ est, sed in alio: motus aute naturae in ipso est, ab altera profe„ ctus natura, quae actu obtinet formam. Hactenus Aristoteles, qui res sic procreari apertè ostendit, vt semini suam omnem vim, ipsumque generandi principium insit, quo deinde principio, tametsi pater absit, semen generat tamen, filiumque procreat. An non id tibi sentire videtur Aristoteles? Eud. Maximè. B. Hoc verò, quod in semine latet principium, cum se primum detexe rit, actus vtique fiet, & nascentis anima: quod indicio est id ip 20 sum animae essentiam habere. Sed & in omnibus rebus principium & consummatio, none eadem sunt essentia? Eu. Erras & quiden toto coelo, si hoc principium in substantiae participem formam adolescere putas. neque enim id est ceu quędam inchoatio formę accessurae, sed vt ante dixi, vis quaedam et potentia in semine, per quam id se adornat ipsum, instruitque rebus ad excipiendam for mam commodis. B. Sed patere obsecro, vt ego te sigillatim quaedam interrogem. Eu. Placet. B. Quisquis alium de se geniturus est, nihil illi amplius conferre videtur, quàm semen.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 74","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/74"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 75.5-8","label":"75.5 to 75.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.5"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}