{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 75.5-8","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 75.5-8","ref":"75.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.5.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Atqui in hoc semine, solam potentiam haberi commemoras, quae facultas quędam sit duntaxat pręparatoria. an non ita habet? Eu. Ita planè. B. Quid sequitur? vt taceam: conclusio enim satis loquitur ipsa, quicquid foecundum semen emisit, potentiam illam duntaxat emisisse, non etiam genitae rei formam. Eu. Necesse est omnino. B. Itâ ne? Quomodo igitur defendes, quod inquit Aristoteles, 35 quicquid sit, ab eo quod actu est fieri, nisi semini ipsam actus essentiam tribuas? Eudo. Quid ni? B. Tritici granum è terrę succo intumescens, & mediocriter incalescens, aliud de se triticum profert, tametsi nullum adstet triticum actu. Eu. Verum. B. In animantium genere, si fortè marem contingat emisso foecundo semine in vterum item foecundum, è viuis excedere, aget tamen ipsum per se semen, & animans nihilo minus quam si ille in viuis esset, procreabit. Eu. Videtur planè. B. Dum fornacis tepore ex ouo pullus excluditur, vbi tum gallum esse dicas è cuius semine natum est ouum? Eud. Nusquam fortassis, sed iam pridem extinctus. B. Et rei gignendae aliquid impartiri possit, quod nec vsquam nec quicquam sit? Eu. Nihil omnino. B. Neque igitur quod de vita migrauit, nec comparet, formam vllam quum nullam ipsum habeat, rei quae gignitur largiri possit. Et. Necesse est. B. Id verò si olim dum viueret, semini formae essentiam non immisit, sed poten tiam tantùm quae qualitas sit, qui fiet vt ipsa forma actusque postea accedat? aut vndenam aduolabit? quis illam introducet? nisi illam putas erui posse de potentia. Quod si est, vides quid consequi necesse sit: eam in semine ab ipso statim exordio fuisse, sed prius velut in tenebras mersam, tum demum collecto robore emersisse, & sua se efficientia in lucem promouisse. Quaero enim per deos immortales, illam cuius nihil putas semini prius insedisse, quis ita repentè totam velut inspirauit? Eu. Sol, inquit Aristoteles, & id quod est, omnium primum omnia mouens. B. Quaenam aut vnde recondita ista philosophia? Eu. Ne mirare.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 75.1-4","label":"75.1 to 75.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.1"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 75.9-10","label":"75.9 to 75.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.9"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}