{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 75.9-10","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 75.9-10","ref":"75.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.9.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Sed Aristotelem scito tibi totum esse diligenter & accuratè legendum, pertractandum, excutien dum, siquidem illius sententiam plenè velis & purè consequi: neque enim vno se loco totum ac simpliciter aperuit, neque in re lubrica & praecipiti conceptionem animi sui, calumnijs aut reprehensionibus obnoxiam esse voluit. B. Profer igitur in medium, si quid habes ad hanc rem momenti. Eu. Accipe id pri30 mum quod ἐν τὰς τος μετάτὰ φυσικὰ scriptum reliquit his ferè ver bis, Post haec sciri conuenit neque materiam neque formam generari: id autem dico de summis. Omnis enim mutatio ali cuius est, & ab aliquo, & in aliquid. ab aliquo quidem primum mouente: alicuius, nempe materiae: in aliquid, ipsam vtique 35 speciem. In infinitum igitur abibit, si non solùm aes fit rotundum, sed ipsum etiam rotundum (id est ipsa rotunditas) aut ip sum aes. stetur igitur necesse est. Deinde sciendum substantiam quamque generari ab alia, quae eodem cum ipsa nomine appelletur. Viden Aristotelem palam dicere, neque rei speciem neque materiam procreationis aut ortus vllam subire rationem?","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 75.5-8","label":"75.5 to 75.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/75.5"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 76","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/76"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}