{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 79","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 79","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/79.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"LIBER PRIMVS. quos tali honore dignos comperit, bona orbis parte hac vna de causa peragrata. Nunc verò, his vinculis sic videtur impeditus & obstrictus, vix vt illi sese explicandi, spes vlla relicta siet. Eu. St, St. Lupus est in fabula. B. Ego ne abiecta scientia quam teneo certissimam, fallaces atque incertas aliorum opiniones consecter aut aucuper? Ego meam causam vno momento, victus deseram? ego quae tot vigilijs, tot sudoribus didici, ad extremum vno omnia verbo improbabo? ego tot ac tantos autores, tot iam annos inter se consentientes, istius ne vnius autoritate adduci potero vt contemnam, vt crassae ignorationis insimulem? Patiar ne mihi illud ex animo excuti, quod tot annorum approbatione iam confirmatum est, formam de materię potentia in lucem proferri, vt contrarium planè nunc demum veluti nouus tyro docear, ipsam extrinsecus in materiam illabi? Durum id profectò, durum de sententia decedere, de autoritate deijci? Sed quoniam rerum naturalium veritas in occulto latet, et natura veritatem in profundo (vt ait Democritus) penitùs abstrusit, hanc inquirere, inuestigare, rimari conuenit: id enim cum maiori aequitate & modestia coniunctum, quàm sententiam quam temere adamauerim peruicaciter defendere. Et harum quidem, de quibus est inter nos controuersia, opinionum vtra vera sit, solus opinor nouit Deus: neque nos quid verum, sed quid sit verisimilimum inuestigamus. Vtrinque fautores sunt & causarum patrocinia. Sed, vt hoc verè & inge25 nuè fatear, mollior est et infirmior mea opinio, proindeque rationibus pressa cedit. Experiar itaque quantò sit aduersarij fir mior, & è quibus locis illa sibi fidem veritatis adstruat, quàm clara, quàm liquida faciat omnia. Iam ad vos redeo viri optimi. Eu. Video: sed talis ne cedò, qualis abijsti? B. Qui sim vix ipse scio, adeò mihi dubius animi videor, et in lubrico positus. Proinde agè, si quid adferre potest tua industria, in quo tanquam in portu, ab ista huc & illuc impellentium opinionum iactatione, mens conquiescat, ne pigeat tantulum laboris suscipere. Scio equidem opinionibus omnia teneri, desperatam esse cognitionem certi, id tamen sequi lubet quodcumque verisimile videatur: quocirca expecto quem exitum ista disputaPlenior intertio sit inuentura. Quid igitur illa sunt, cedò, dudum ex Aripretatio Aristotelis fontibus deriuata? Homo generat hominem atque solstotelis de rerum Homo generat hominem, praeter hoc autem, id quod est om & formarum nium origine. nium primum omnia mouens. Iucunda est equidem illorum mihi recordatio quę sępe certè me legere memini: sed, vt nunc video, oscitanti, & non satis intento animo. Tu vero quam habes interpretationem?","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 78","label":"DE ABDITIS RERVM CAVSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/78"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 80","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/80"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}