{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 81","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/81.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"mundum cum superis conuersionibus sic continuatum esse, vt omnis eius virtus inde gubernetur: nam vnde omnibus est motus principium, prima illa debet haberi causa. Praeterea autem, haec sempiterna est, neque loco definitum habet finem, sed in fine semper. mox docens ab elementis materiam, à coelo speciem genito conferri, haec adnectit: Itaque rerum qui in ipso eueniunt causas, quod quidem ad materiae genus pertinet, ignem & terram et his cognata corpora existimari conuenit: hoc enim modo appellamus id quod subijcitur, & quod aliquid 15 fert: id autem quod ita causa sit vt motus sit principium, ad eorum vim referri debet, quae semper mouentur. In hanc quoque sententiam cùm alijs passim in locis, tum libro de mundo, coelum appellat elementum, à quatuor illis notis longè diuersum neque interitui obnoxium, sed planè diuinum & immor20 tale. Caeterùm duplex cùm sit in coelis circumactus & conuersio, mundana illa incitatissima, quę viginti quatuor horarum spacio completur, & ea qua subiecti septem orbes versantur retro, contrario atque summum coelum motu: prior illa vnius modi semper, constantique & immutabili ordine progrediens, ortus & interitus (quae contrariae res sunt) causa esse non possit. Posterior verò per signiferum orbem obliquum, errantes stellas circumagens, dum illas in aquilonem adducit, rerum facit exortus: dum abducit in austrum, interitus. Atque vt earum accessus recessusque, continuata serie, nec vnquam ne ad momentum quidem mutatis vicibus sese excipiunt: sic ortus obitusque rerum semper erunt constantissimi, neque vllo vnquam tempore deficient. Itaque appetente vere, cùm ad nos illorum vis reuisit, multas rerum nouationes animaduertimus, emer gere pleraque omnia ac exhilarari: et quia vere calor redit omnibus, foeta esse ac succi plena omnia: herbas, fruges, arbusta, flores, gemmasque trudere, & foliorum viriditate vestiri: animalia amoris stimulis incitari, ea quidem ratione quam Poëta cecinit Veradeò frondi nemorum, ver vtile syluis: Vere tument terrae, & genitalia semina poscunt. Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Coniugis in gremium laete descendit, & omnes Magnus alit, magno commistus corpore foetus. Auta tunc resonant auibus virgulta canoris, Et venerem certis repetunt armenta diebus. Censetur idcirco, ver omnium temporum esse saluberrimum,","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 80-2","label":"EVDOXVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/80-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/80-2"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 82","label":"EVDOXVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/82"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}