{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 83","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/83.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"non enim id tu admodum luculenter aut efficaciter conficis. Sed ne lites amare aut fouere videar, equidem talpas, vermes, ranas, & si quae sunt alia huius aut imperfectioris generis, nullo semine prognata, tecum sentio ex elementorum materie coelestis spiritus vi, & in vitam venisse, & in ea permanere. Sed quę è semine emergunt, aut quae ex alio sui generis nasci contuemur, ho rum vitalem vim à coelo vsque deducere, perpauci, scio, tibi con 20 cedent: idque eo minus quòd hominem, equum, leonem, quouis tum anni tempore, tum coeli statu, oriri, animari, atque for siari, quotidiana experimenta commonstrent. En. Si diligentius expensis rebus cum bona ratione consilium capies, intel liges vtique in omnibus parem esse argumentorum vim & necessitatem. Quibus accedit quod in vniuersum sic conclusit Aristoteles: Omnis eius virtus inde gubernatur. Ergo quę ab intimis, abditissimisque terrae viscerib. proferuntur, eruuturque, tum metalla, tum lapidum stirpiumque genera, conuenienter & appositè praeparato solo, suae formae essentiam è 30 coelo hauriunt. Serpentes, locustas, vermes, muscas, mures, vespertiliones, talpas, & id genus alia quęcunque fateberis spo te sua, nullo semine, de putri materia, de coenosa colluuie exoriri, ortaque spirare, & moueri, Aristoteles ad eundem modum autor est, vim illam animalem ac spirabilem, quae per omnem naturam fusa est, è coelis ducere, quo loco inquit: In animalibus generantibus calor secernendo ex cibo ingesto & concoquendo facit excrementum, quod conceptus sit principium: itemque in plantis, nisi quod in his et quibusdam animalibus, nihilo desideratur maris principium, habent enim quoddam in se mixtum, in plerisque tamen animalibus eopus est.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 82","label":"EVDOXVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/82"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 84","label":"EVDOXVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/84"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}