{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 85","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/85.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Hęc si voles ad 10 metam perducere, in id tanquam circulo recides quod principiò fuerat assumptum: Homo generat hominem atque sol. Duplicem enim causam geniti nominis efficientem cum statuat, homo qui per seminis vim pręparationem omnem & ornatum conciliat, proxima continensque causa erit. Etenim spiritus & calor qui est in semine diuinus, sub ingenti quondam mutatione coelo demissus, subiectam seminis materiam sic instruet & praeparabit, vt consentaneam partib. singulis permistionem tem perationemque, deinde verò structuram, conformationem positumque accersat, tum demum in totum sese diffundens, singulis veluti gubernator insideat, neque deserat quas temperauit, for mauit, composuit. Altera externa praegressaque causa dici solet quum tamen verè prima sit & princeps quae in praeparatam materiam, simplicem speciem demittit inseritque. Ad huc igitur modum, maiorum perfectiorumque viuetium genus mutationem desiderat ampliorem & à coelo & à semine, cum minutorum genus, excitata vi coeli mutatio, satis superque consummare possit. B. Intelligo planè quid velis, neque aliud restare Dubitatio. video, nisi vt vnum hoc doceas, quemadmodum cum his conueniant Aristotelis illa quae sic dudum efferebas: Quorum principiorum actio est corporea, haec sine corpore esse non posse certum est. Itaque extrinsecus ea venire non possunt: nec enim ipsa per se accedere possunt, quum separabilia non sint. Atqui quum sint omnes (si vnam mentem excipis) rerum formę corporeae, has qui putabis coelitus sine corpore illapsas? Negat enim fieri posse vt extrinsecus illę veniant. Explicadus hic sanè locus & aperiendus est si me voles in tuam pedibus ire sententiam. Eu. Queris quod disputationis iure tibi deberi fateor, id verò similitudine dissoluam. SolutioVt à sole cui lux ingenita est, defluit, non quidem ipsa lux, sed lumem splendorque, qui perspicua corpora collustrans, non splendida modò sed lucida quoque illa exhibet: sic vnaquaeque efficiens causa, maximeque supera illa coelestiaque corpora, rerum ortus promouent, rebusque species impartiunt.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 84","label":"EVDOXVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/84"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 86","label":"EVDOXVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/86"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}