{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 9","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/9.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Ex quo intelligitur materiam nec vllo ortu generatam et indissolubilem esse, immortalem seculis omnibus, ac vt ortus ita & interitus expertem: atque dum gignitur quiddam, eius solùm formam nasci & emergere: dum occidit & extinguitur, eandem occumbere: materiam autem rerum omnium communem, vnam eandemque perpetuò manere. Si enim quando res oblitescit, illius materia simul interiret & dissiparetur, communis rerum omnium moles, iamdudum vel saepius esset absorpta, nec hominum vniuersum genus, nec reru natura omnis, nec ipse mundus stare posset. Ph. Hęc satis pro bè teneo. Age verò aliud edisseramus. Si ex alia quapiam res omnis genita profluxit, à qua materiam suam, quasi à fonte, hauriret: cur tandem elementa desideramus, quae in concreti huius corporis procreationem confluant? B. Vt haec quoque genitis constitutisque rebus materiam subministrent: etenim materia priùs ab elementis profecta, in subiectum quondam migrauit, ex quo quidque oriri nascique contuemur. Ph. Mentem tuam non assequor: dic igitur, si lubet, clariùs. B. Subiectum id corpus ex quo procreatione quiddam nascitur et emergit, aut est omnino simplex aut compositum. Ex simplici nihil nisi simplex duci deriuarique potest, quòd illius motus simplex sit et vniusmodi. Qua ex causa elementa in sese duntaxat soluuntur, & retro vicissim commeant, & vnumquodque ex alio 30 fit simplici. Ex composito autem corpore non simplex, sed aliud compositum efficitur quod nunquam possit ex simplici prodire. Ph. Sic res habet. B. Conclude igitur aliam elementis, aliam concretis corporibus esse materiam. Ph. Id consequens esse video, quanquam nondum mihi dilucidè patet. B. Dicam igitur luculentiùs: Elementorum simplex, concretorum verò ex elementis composita est materies. In illis sola principia: in his vtraque omnino tum principia, tum elementa insunt. Simplicissima est elementorum inter se commutatio, in qua quod prius est, posteriori simplicem materiam exhibet. Concretis mistisque corporibus gignendis, vnius elementi materia satis esse non potest, sed necesse est quatuor illa permistione confusa, gignendis rebus idoneum se subiectu exhibeant substernantque.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 8","label":"MVNDI ELEMENTA SOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/8"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 10","label":"MVNDI ELEMENTA SOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/10"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}