{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 94","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/94.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"At si haec à me vno fiant, vitaque donentur, „ pari erunt cum Dijs conditione. Ergo vt mortalia sint, acce„ dite & suscipite vos secundum naturam animantium procrea„ tionem, meam vim imitati, qua in vestro ortu sum vsus. Atque „ in ijs quidem quicquid eiusmodi est, vt et eodem cum immor„ talibus appelletur nomine, & diuinum vocetur, & principa„ tum in ipsis teneat, & ex eorum genere sit quae perpetuò iusti„ tiam ac vos consectari velint: eius ego vobis semen ac initium „ tradam, vos quod reliquum est mortale cum immortali con„ texentes, facite ac generate animantia, eadem cibum suppedi „ tantes augete, & intereuntia rursus excipite. Quam vim esse putatis eorum verborum, quae pater ille sator & rerum conditor, tum coelis, tum vniuersae mundi naturae indixit? Ego vobis semen & initium tradam. Nonne procreandi vim illis indidit, verbo spargens rerum gignendarum semina? Haec diuinae voluntatis organa sunt, quibus illi conditorem suum ęmulati, mortalium corpora effingant, demumque accepto immortali principio gubernent. Neque solùm gignendi conseruandique vires, sed & omnem fatorum necessitatem illis contribuit. Nam quum vniuersum opifex Deus constituisset, astris parem numerum distribuit animarum, singulis singulas, ijsque tanquam vehiculo impositis monstrauit vniuersi natu ram, & leges fatales edixit. Haec vir eximius de Deo, de archetypo mundo & de mundi procreatione subtiliter & accurate disseruit. Ph. Nisi hęc Platonis esse audirem, omnia quasi interpretationem eius prophetici elogij putarem, Verbo domini coeli firmati sunt, & spiritu oris eius omnis virtus eorum. In quo tria illa comprehenduntur, dominus, verbum & spiritus, à quibus conditi sunt coeli, omnisque eorum virtus acce pta. Quaenam autem haec coelorum virtus? Ea nimirum quam Dionysius Areopagita interpretatur, nunc rationum nunc exemplarium nomine. Exemplaria (inquit) esse dicimus rationes in Deo, quae rerum substantias ingenerent: has bonas diuinasque voluntates Theologia vocat, eorum quę sunt effectrices, & ex quibus, supra naturae conditionem, ipse Deus quae sunt omnia produxit. Et rursum: Deus quoque ratio dicitur in 5 sacris, non modò quia & rationis & sensus & sapientiae indultor est, sed quia & omnium causas in se vno eodemque modo antè complexus est. Eadem et Eusebius Palęstinus vir prę stantissima doctrina, manifestius aperuit.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 93","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/93"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 95","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/95"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}