{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 95","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/95.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Primum omnium, inquit, Deus coelum genuit: per ipsum & in ipso, rerum futu10 rarum omnium opifices rationes inchoans, & semina gignem darum rerum subijciens. Coeli porrò conseruationem potuit ne quisquam luculentius quàm Theodoritus ad Platonis men tem interpretari? Sed enim quum coelum corruptibilem mutabilemque substantia sit sortitum, semper esse perseuerauit quale fuit à prin cipio, sustinente ipsum opificis sui verbo, à quo veluti à creatore regitur & continetur, qui ei stabilitatem atque immutabilitatem dat quoad voluerit. Ex his intelligi potest, Platonicos finitimam his theologis doctrinam habuisse. Hinc olim dici solitum, Platonicos paucis mutatis Christianos fieri. Consentiunt omnes omnium sapientium velut ex vno ore sententiae, Graecos quamuis multarum artium disciplina & ingenij acu mine praecellentes, nunquam tamen ad sublimia illa rerum diuinarum fastigia euasuros fuisse, nisi ab Aegyptijs & Hebraeis quos iam olim diuina bonitas eò subuexerat, velut porrecta manu tracti fuissent. In his primi feruntur Solon & Pythagoras, qui quae ab illis acceperant, alijs deinde veluti per manus tradiderunt, sed haec tamen certè perpauca, donec sensim re latius serpente, ad Socratem & Platonem ventum est, à quibus in vulgus promulgata sunt ea, quę antè velut mysteria in religioso silentio habita fuerant. Quaecunque autem Platonici ad principis sui interpretationem postea inuexerunt, ea omnia è mysticis Christianae Theologię libris, ad suorum splendorem ac nitorem transtulerunt. Vt enim lamblichus multa, sic & Porphyrius Origenis auditor: et Amelius qui Porphyrij scholis pręfuit, quemque lecto loannis euangelistae prooemio, vehementer admiratum, in haec verba prorupisse legimus: Ita per louem barbarus homo censet in principij loco & dignitate verbum, apud Deum constitutum, deumque esse per quem absolutè omnia facta sunt. Mitto alia quae ad hanc rem adferre adferre possem si temporis occasio sineret.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 94","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/94"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 96","label":"RES OMNES CADVCAS ET MORTALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/96"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}