{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 99","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/99.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Et paulò post: Hoc igitur modo natura diuina „ ab vno eodemque simplici motu primi corporis vim suam im\"mittit in ea quae sunt primo continentia, ab illisque subinde in ea quae longius atque longius absunt, quoad permeauerit vniuer sa. Quippe alterum ab altero motum, rursus ipsum quoque aliud mouet cum mundo: quum vnuquodque interim agat couenienter constitutioni suae, nec tamen omnibus eadem sit via, sed diuersa, S nonnullis etiam contraria. Quod verò (mox inquit) in hisce rebus agitur, magnoperè simile est ijs, quae belli tempore inter homines factitantur. Nanque statim vt classicum exaudiri in exercitu coeptum est, alios ipse videas scuta sibi aptantes, loricam alios induentes, alios ocreas vel galeam sumere, vel balteo se cingere festinantes. Rursum alios qui frenatos equos admittant, alios qui currus conscendant, qui denique tesseram per explicatam aciem prodant. Tum manipuli ductor ad manipulum, ceturio excurrit ad centuriam, postremò equites ad cornu, velites ad stationem quisque suam festinant: Cùm interim sub vno ductore omnia moueantur, qui imperia & ipse significanda accepit ab eo apud quem summa est imperij. Eodem nos & ipsos modo cen sere conuenit de vniuerso: Quum enim ab vna vi impultrice cieantur omnia, fit vtique quod cuique commodum est & conueniens. Haec igitur ratio est qua persuasus Aristoteles censet, Dei maximi vim è coelis per omnia diffundi. Quo autem dilucidius sit qua ratione diuinae coelestesque vires ad rerum omnium procreationem & conseruationem huc defluant, iuuat ea de re Aristotelis sententiam epilogo concludere: Deus sempiternus, immensus, incorporeus, indiuiduus, non in mundo corporeo, sed supra hunc in excelso habitans domicilio, immutabilis quidem quum sit, nulli affectioni subiectus, habeatque ex seipso vitam optimam & sempiternam, non pręter rationem terum principium statuitur, omnium primum omnia mouens, à quo sit rerum omnium ortus, omnium vita & conseruatio. Quaecunque mentes infinitatem illam supra extimam coeli conuersionem incolunt, in Deo vitam agunt, quę tota est illius contemplatio. Deus porrò coelos et mundum procreans, singulos singulis diuinitatis suę seminibus conspersit, quae proprias vires insererent easque naturales, ad naturalem omnium mortalium administrationem et conseruationem comparatas. Is demum stirpes et animantia, percans, viribus diuinis insigniuit, et suis quęque seminibus foecundis impleuit, quorum continuatione perpetua sobole sese propagarent. Quaecumque olim Deus tum in coelis, tu in terris progenuit, omnia vnus tuetur atque regit, coelestia quidem per se et proximè, animantia verò stirpes aliaque mortalia coelorum ope & in& interuentum, quibus naturae leges tum procreatrices, tum coseruatrices indixit & imposuit. Itaque animantium, stirpium, lapidum & metallorum omnium quaecunque & fuerunt & esse possunt formas, vna coeli forma potestate comprehendit, & innumerabilibus illa quasi grauidata formis, omnia gignit & fun dit ex sese: vna illius vis & facultas, prae se fert omnium caducorum vires, quae vel olim comparuerunt, vel posthac vnquam conparebunt.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 98","label":"RES OMNES CADVCAS ET MORTALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/98"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 100","label":"RES OMNES CADVCAS ET MORTALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/100"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}