{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Experimenta nova anatomica 84","citation":"Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/84.md","author":{"name":"Jean Pecquet","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet"},"work":{"title":"Experimenta nova anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quod si suspiceris è Ventriculo versùs Renes insensiles meatus patere sodes (ô Lector) non credi tandiu meatus ejusmodi, donec adultâ magnitudine oculorum aciem desinant effugere. Existimem ergo potiùs per Pylorum eos è Ventriculo liquores effluere, & ex Intestinis per Lacteas in detectum à nobis sub Mesenterio Chyli RECEPTACVLVM trudi; Atque illinc partim per Chylosam Thoracis semitam in Cor Sanguinis officinam confluere; partim à Chylo separatos in adjacentes hinc & inde Renes, vel per Emulgentium Arteriarum adhaerescentem firmiter Chyli RECEPTACVLO truncum, qui & ob id fortassis illac foris intus pervius est, & instar incerniculi transcolando sero idoneus; vel si mavis Atrabilarium, quae adjacent, Capsularum; vel Peritonaei, cujus ob partium viciniam non parum devehendis obnoxia duplicatura liquoribus, ministerio divertere. Certè nulla commodior, mihi quidem, ostenditur via rebus, quae saepiùs absque coctione non solùm, sed ne vel concepto calore, Ventriculo defluunt, excernendis. Ita, dùm Aër ferventiùs aestuat, immodicus frigidae potus alvum relaxat; eadem vis & lacti Asinino, ut & Aquis mineralibus. Vinacea, baccarum folliculi, similiumque fructuum, seminumve, sicut & leguminum involucra, quidquid interfuerint coctionis aestibus, nihilominùs cruda etiamnum egeruntur: Quantomagis ante coctionem ea defluent e Ventriculo, quibus est aperiens virtus & laxativa; & hinc est, quod egestis deorsum, quae pota sunt, remedijs & sapor & odor aliquando cum colore perseveret. Objicies rursum, etiam dissipato Pulmonum spiritu, extinctâque prorsùs Respirandi vi, Chylum in Lacteas irrepere; sic ut aperto viventis Animalis Pectore, flaccidisque Pulmonibus, ligatae in Mesenterio Lacteae nihil minùs ad aliquod tempus intumescant. Gravissimum sanè adversum sententiam nostram argumentum; Pro cujus dissolutione velim animadvertas, quod saepiùs ipse sum expertus ligatas in Mesenterio Lacteas solùm turgescere, cùm Animal illaeso Pectore totam in infimo Ventre Viscerum sarcinam unà cum musculis totius Corporis vehementer adhuc exagitat; nam, cùm, aperto Pectore, motus Animalis extinctus est, desinunt prorsus Lacteae turgescere; ni fortè spongiosa Intestinorum membrana ob Aërem frigidiorem, aut doloris aculeos sese concontrahens, residui, quem antea collegerat, Chyli nonnihil in easdem Lacteas expresserit.","prev":{"citation":"Experimenta nova anatomica 83","label":"RESPIRATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/83"},"next":{"citation":"Experimenta nova anatomica 85","label":"RESPIRATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/85"},"credit":{"text":"Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica","quality":"ocr"}}