{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura stirpium 331","citation":"Jean Ruel, De natura stirpium 331","ref":"331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/331.md","author":{"name":"Jean Ruel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-ruel"},"work":{"title":"De natura stirpium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Folium vero majus quod ex illis minoribus quasi coalescit, pediculo vno, crasso & neruoso geritur, ceu ramulis, folijs vtrinque geni culatim & ex ordine iugatis, vno in verticibus relicto singulari. Subrufa haec & fungosa & de singulis petiolis vniuersa collabuntur. Sunt & in ramis nouellis internodia, sed quasi rudia inarticulataque. Flos candidus ex flosculis minutis, faui specie congestus è pediculi fissura, graui odore, quanquam lilij: fructusque racematim pediculo vnico dependet, qui cum maturuit nigrescat. Immaturo color vuae acidae, paulo maior quàm eruum, humore lento manus capillumque inficit. Grana intus sesamacea non ingrata turdis sturnisque. Locis potissimum opacis, & iuxta aquas emicat. Acinum action vocant, corticem ligni canopon. Paulus florem esse sabuci canopon asserit. Inter aquaticas arbores sunt sambuci fungosi generis, aliter tamen quàm ferulae, quippe plus ligni ac succi sambuco, ex qua magis canoram buccinam, tubamque credidit pastor ibi caesam, vbi gallorum cantum frutex ille non exaudiat. Sambuci acinos habent nigros atque paruos humoris lenti, manduntur. Materies eius mirè firma traditur: nanque venabula ex ea faciunt, praeferunt omnibus: constat enim ex cute & ossibus. Aquosis gaudet, floret ex ordine naturae. Syluestrium prima sabucus, cui medulla plurima est, firmissima ad palum. Taleis seritur: accepta plaga se contrahit protinus clauditque, ob id scutis faciendis aptissima, contumacius enim transmittit ferrum, caudici saepe crassitudo galeae. Dictam puto arborem à sabuca musico instrumento, quod pectida, alij magadin vocant. Sambuca porro ab authore videtur appellata cui nomen Sambyx fuerit, vsam tamen ea primam omnium Sibyllam perhibent. Arbor vtique ipsa sabucus dicenda non sambucus, si Quinto Sereno credimus. Gallis nunc sus aliquibus suin. quod Dioscorides sobin à nostris dicit vocari. Siquidem frutex arborosus, trunco galeae crassitudine, intus fungoso, cortice laeui, tenui, denso, ramis ferulaceis, geniculatis, folio molli, turbinato, serrato, circa singulos pediculos frequenti, & odore grauissimo, candidis in vmbella flosculis, tantae suauitatis, vt eorum conditura Galli acetum pretiosius faciant. Semen fert vt hedera, bac35 cis mollibus, sanguineo colore, manus inficientibus, radicibus per summam cespitum exiguis. in opacis & aquosis inuenitur. Sambuci alterum genus chamaeacten vocant, quidam & hoc sambucum palustrem, Latini ebulum. lacet humi breuius & herbaceo generi propius accedens, quadrato caule geniculato, densis articulis. Folia ex interuallis circa nodulos expanduntur amygdalae similia, sed ambitu mar ginum serrato, longiora, graui odore nauseosa, muscario sambuci, flore & acino eiusdem, radice nititur longa, digitali crassitudine. Sambucus habet alterum genus magis syluestre, quod Graeci chamaeacten, alij hedion vocant, multo breuius. Chamaeacte sabucus pumila est, Latinis ebulum dicitur. laeto gaudet solo, vt testatur suo carmine Columella. 45 Atque habilis natura soli, quae gramine laeto Parturit, & rutilas ebuli creat vuida baccas. Gallis hodie dicitur hyeblum longè humilius sambuco, magisque herbaceo generi assignandum.","prev":{"citation":"De natura stirpium 330-2","label":"Cap. CXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/330-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/330-2"},"next":{"citation":"De natura stirpium 332","label":"Cap. CXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/332"},"credit":{"text":"Jean Ruel, De natura stirpium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_stirpium","quality":"ocr"}}