{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 116","citation":"Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/116.md","author":{"name":"Jeremiah Horrocks","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks"},"work":{"title":"Ieremiae Horrocii opera posthuma","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Illud igitur me admonuisse sufficiat, omnia ea quae de umbra terrae prius demonstrata sunt, huic etiam convenire, sed contrariâ ratione; cum hic angulus sit in omnibus umbrae oppositus. Quod ipsum si probè memineris, unaque Theoremata praemissa ritè intelligas, poteris facilè per teipsum, sine me duce, in naturam ejus penetrare. Usum autem ejus in Astronomiâ, sequentia problemata ostendunt. Problema III. Cognossere an ullibi Terrarum futura sit ulla Solis Eclipsis, & quanta sutxra maxima. Ad hujus Problematis solutionem, praeter Luminaris utriusque parallaxes & semidiametros, oportet. ut habeas etiam latitudinem Lunae: si autem illa major sit quàm summa semidiametrorum apparentium Lunae, & irradiationis Solis, nulla usquam futura est Solis Eclipsis; sin minor, aliqua certè erit. Si vel minor, vel non majur quàm parallaxium horizontalium Solis & Lunae differentia, (quam vocant parallaxin Lunae à Sole,) erit alicubi centralis Solis, Eclipsis. Sit semidiameter apparens Irradiationis Solis RBL, Lunae semidiameter apparens RBQ, ergo tota LBQ, quanta si sit Lunae latitudo, Radius Solis ERG, stringit Lunae limbum R; quare si vel exiguo minor sit Lunae latitudo, Lunae limbus R intrabit irradiationem Solis, & obscurabit punctum Solis E. Rursus sit IG. L (hoc est, GLB) parallaxis horizontalis Lunae, & IGM (hoc est, GAB) parallaxis Solis horizontalis, & earum differentia MGL, vel AGL: si itaque latitudo Lunae sit non major quàm LM, erunt centrum Solis A, Lunae B, & punctum Terrae G, in rectâ lineâ, ac proinde erit Eclipsis centralis puncto Terrae G. Si verò major illâ erat, differentia est latitudo Lunae a Sole minima quae usquam esse potest. Ex hac autem, & semidiametris Solis & Lunae, facilè exquirantur digiti Ecliptici, per praecepta passim apud omnes obvia, Broblema IV. Dirationem Eclipsis omnimodae per totam Terram cognoscere. Addantur in unum semidiametri apparentes Lunae, & irradiationis Solis: per hanc summam, & latitudinem Lunae, quaerantur scrupula durationis, eo modo qui in Tabulis Astronomicis passim docetur; & haec per Lunae motum à Sole divide, proveniet ita Durationis semissis.","prev":{"citation":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 115-2","label":"Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/115-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/115-2"},"next":{"citation":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 117","label":"Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/117"},"credit":{"text":"Jeremiah Horrocks (with John Wallis), Ieremiae Horrocii opera posthuma. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Jeremiae_Horroccii_opera_posthuma","quality":"ocr"}}