{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 3","citation":"Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/3.md","author":{"name":"Jeremiah Horrocks","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks"},"work":{"title":"Ieremiae Horrocii opera posthuma","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Statui igitur, studii taedium industriâ vincendum; paupertatem, quia non alias, patientiâ: Pro Magistro autem libris Astronomicis utendum. His itaque telis munito, cum ipsis fatis animus luctari fuit. Avide audiebam, alium quemvis absque majori subsidio doctrinam comparasse, erubescens alterum quemcunque meipso plus posse. Virgilianum illud ante oculos semper habens, Tatidem nobis animaeque manusque. Cum igitur studii adjumenta, libros nimirum Astronomicos, & in his praestantissimos solos expeterem, incidi forte in tractatum quendam a D. H. Gellibrando Professore Astronomiae Londinensi conscriptum; quo ille Doctrinam & industriam Lausbergii admiratione quadam praedicabat: Observationes quasdam, cum Tabulus suis, tum recenter editis, conferens. (Sed & hic, ut postea audivi, ante mortem A. C. ejus, Lansbergium penitus rejecit, ex observationibus aliis meliora 1633. edoctus.) Hujus igitur commendatione fretus, Lausbergii opera Studiosè perquirebam. Nactus autem primo Eranometriam Suam, mox Tabulas Perpetnas, deinde Pragymnasmata de motu solis, visus mihi sum nihil amplius ad Astronomiae solidam cognitionem indigere; adeo ille opera sua praedicat; adeo calculi sui cum observationibus omnibus accuratissimum & miraculosum consensum, in omni fere pagina jactitat: quod proculdubio eum nunquam facere voluisse judicabam nisi ea omnia certa & explorata habuisset. Huic itaque Soli acquiescens, Tychonis & Kepleri opera pro nihilo habui: Et quamvis scirem ea vulgo caeteris praeferri; illud tamen Uran. Proopinione magis quam judicio fieri Laustergio credidi. Eorum igitur leg. Pag. scripta mihi parare planè neglexi. Quorsum ego, cui non tam abundabant pecuntae, falsa ista & erronea, imo absurda, & inter se pugnantia (sic enim a Laustergio passim praedicantur) inutili impensâ coemerem? cum jam paratum haberem, qui omnia ad Astronomiam pertinentia tam exquisitè doceret, ut non solum vanum judicarem, sed & mere somniatorium perfectiora sperare. Incesserat etiam (ut verum fateor) aemulatio quaedam; quâ dolebam, Phillippum huc Lausbergium (ut quondam Phistippum illum Macedonem Alexandro) occasionem omnem mihi abstulisse ingemi exercendi; nullumque mihi relictum esse opus Astronomicum, nisi forte velim clarissimo huic victori, cum praecone suo M. Hortensis triumphum aliquem exornare. Adeo perfecta mihi visa est Astronomia Lansber giana. Idcirco cum artem tam politam emendare desperarem; hac immortalitate destiturus, aliam quaerebam; meque suis monumentis insculptum, perpetuo victurum confidebam.","prev":{"citation":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 2","label":"JEREMIAE HORROXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/2"},"next":{"citation":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 4","label":"JEREMIAE HORROXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/4"},"credit":{"text":"Jeremiah Horrocks (with John Wallis), Ieremiae Horrocii opera posthuma. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Jeremiae_Horroccii_opera_posthuma","quality":"ocr"}}