{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 8","citation":"Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/8.md","author":{"name":"Jeremiah Horrocks","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks"},"work":{"title":"Ieremiae Horrocii opera posthuma","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Non est mirum Si Lausbergii, ut & Longomontani, & aliorum calculus, caelo tam graviter dissentiat: Falsis innituntur fundamentis Falsae illorum Hypotheses, falsi numeri, falsa omnia. Keplerus autem, omnium solus, Hypothesibus veris usus est; nusquam fere peccans nisi in numeris: Et istic, parum admodum, atque omnium minime. Hinc fit, Lansbergii Hypotheses ejusmodi esse, ut quocunque modo numeros ejus variaveris, in immensum peccabis; cum sit omnino impossibile, ex istis fundamentis verum Calculum constituere, imo vel qui Caelo mediocriter consentiat. Et si ita possent mutari ejus numeri; ut apparentiis longe melius satisfacerent, quam qui ab ipso, sunt positi. Ille enim numeros Prutenicos in paucis emendat, in multis pejora ponens; adeo ut non scio an sint ullae tabulae pejores & magis erroneae, quam sunt Lansbergianae. Longomontanus in numeris ponendis, Lausbergio longe felicior; Sed, quia in Hypothesibus suis erravit, neque hic potuit Astronomiam perficere; Observationes autem longe melius repraesentat quam Lansbergius, aut ullus alius ante ipsum. Divinissimus vero Keplerus feliciter adhibitis speculationibus Physicis veras & naturales motuum caelestium causas, atque ideo genuinas orbium formas (saltem in sex primariis) in Lucem tandem protraxit; atque veris undique Hypothesibus innititur: In eo solo peccans quod numeros motuum, & Planetarum Excentricitates, non precise recte constituit. Sin autem numeros suos parum commutes eo modo quem ego sum indicaturus; consensum accuratum & constantem, observationum & Calculi, merito miraberis. Horum omnium exempla idonea tempore opportuno in singulis Planetis dabo; ut ita tuis oculis videas, quam insane fecerit Lanshergius, qui post exactissimum Rudolphinum Calculum, speravit tamen se posse Pueriles suas nugas nobis imponere & vano fastu inaniquę Perpetuitatis ostentatione, Tabulas suas omnibus venditare. Quod igitur Keplerus fateatur se Luminarium Deliquia aliter observasse quam exhibet Tabularum Calculus: Tabulas quidem imperfectas arguit; sed animum revera ingenuum, & veritatis magis quam immeritae laudis Studiosum. Nimirum non erat ille homo tam perfrictae frontis, ut absurdas quasvis ampullas, magno clamore ignaris divenderet, modo ipse in fucati laboris praemium, brevissimo inanis gloriae flatu, intumesceret, & inter in conditos plaudentium Strepitus placide sibi adularetur. Tales ego Novi; sed talem nemo Novit Keplerum. Modest iorfuit Mehercule ingenuus ille & ingeniosissimus Heros, quam ut, suae ipsius laudis Ebuccinator, apud reliquos nullam meritò inveniret.","prev":{"citation":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 7","label":"JEREMIAE HORROXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/7"},"next":{"citation":"Ieremiae Horrocii opera posthuma 9","label":"JEREMIAE HORROXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/9"},"credit":{"text":"Jeremiah Horrocks (with John Wallis), Ieremiae Horrocii opera posthuma. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Jeremiae_Horroccii_opera_posthuma","quality":"ocr"}}