{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 1.239.651-674","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.651-674","ref":"1.239.651","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.651","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.651","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.651.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Multa compellitur Apostolus velle, quae non vult. Circumcidit Timotheum, rasit ipse calvitium, nudipedalia exercuit, comam nutrivit, et totondit in Cenchris. Et certe castigaverat Galatas, Petrumque reprehenderat, quod, se propter observationes Judaicas a gentibus separaret. Quomodo igitur in caeteris Ecclesiae disciplinis Judaeis Judaeus, ethnicis ethnicus, et omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret: sic et digamiam concessit incontinentibus, nec nuptiarum numerum praefinivit, ut dum vident sibi mulieres ita post mortem mariti secundum concedi, ut tertius quartusque conceditur, erubescant alterum accipere, ne trigamis et quadrigamis comparentur. Ubi enim unus exceditur, nihil refert secundus, an tertius sit, quia desinit esse monogamus. Omnia licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12; X, 23). Non damno digamos, imo nec trigamos, et, si dici potest, octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem. Quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est. Castitas semper praelata nuptiis. Non est bonus duplex numerus. — Sed quoniam ad vetus nos trahit Testamentum, et incipiens ab Adam, ad Zachariam et Elisabeth pervenit: ac deinde opponit Petrum et caeteros apostolos, nos quoque debemus per eadem currere vestigia quaestionum, et docere castitatem semper operi nuptiarum fuisse praelatam. Ac de Adam quidem et Eva illud dicendum, quod ante offensam in paradiso virgines fuerint: post peccatum autem, et extra paradisum protinus nuptiae. Deinde, quod hoc ipsum interpretetur Apostolus: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Ephes. V, 31; Gen. II, 24), statimque subjungit: Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ibid., 32). Christus in carne virgo, in spiritu monogamus. Unam enim habet Ecclesiam, de qua idem Apostolus: Viri, inquit, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V, 25; Coloss. III, 19).","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.239.633-650","label":"1.239.633 to 1.239.650","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.633"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.239.675-692","label":"1.239.675 to 1.239.692","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.675","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.675"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}