{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 1.239.675-692","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.675-692","ref":"1.239.675","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.675","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.675","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.675.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Si Christus sancte, si caste, si absque ulla macula Ecclesiam diligit: viri quoque in castitate uxores suas diligant, et sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae nesciunt Deum: Neque enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem (I Thess. IV, 7): exuentes nos veterem hominem cum operibus suis, et induentes novum, qui renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris sui: ubi non est masculus et femina, Graecus et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia in omnibus Christus (Coloss. III, 9, 10, 11). Imago Creatoris non habet copulam nuptiarum. Ubi diversitas sexus aufertur, et veteri homine exuimur, et induimur novo, ibi in Christum renascimur virginem, qui et natus ex virgine, et renatus per virginem est. Quod autem ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28), necesse fuit prius plantare silvam et crescere, ut esset quod postea posset excidi. Simulque consideranda vis verbi, replete terram. Nuptiae terram replent, virginitas paradisum. Sed et hoc intuendum duntaxat juxta Hebraicam veritatem, quod cum Scriptura in primo, et tertio et quarto, et quinto, et sexto die expletis operibus singulorum dixerit: Et vidit Deus quia bonum est (Gen. I, 10, 11, 12, 18,21, 25), in secundo die hoc omnino subtraxit; nobis intelligentiam derelinquens non esse bonum duplicem numerum, quia ab unione dividat, et praefiguret foedera nuptiarum. Unde in arca Noe omnia animalia, quaecumque bina ingrediuntur, immunda sunt (Gen. VII et VIII). Impar numerus est mundus. Quanquam in duplici numero ostendatur et aliud sacramentum, quod ne in bestiis quidem et in immundis avibus digamia comprobata sit. Bina enim ingrediuntur immunda; et septena quae munda sunt, ut haberet Noe, post diluvium, quod de impari numero statim Deo posset offerre.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.239.651-674","label":"1.239.651 to 1.239.674","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.651","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.651"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.239.693-715","label":"1.239.693 to 1.239.715","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.693","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.693"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}