{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.388-412","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.388-412","ref":"1.277.388","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.388","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.388.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Nec dicitur: Si quis episcopatum desiderat, bonum desiderat gradum (I Tim. III, 1); sed bonum opus desiderat, quod in majori ordine constitutus possit, si velit, occasionem exercendarum habere virtutum. Regula sobrietatis. Virtus gradus ecclesiasticos beatos efficit. — Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, ut nulli vitio mancipatus sit; unius uxoris virum, qui unam uxorem habuerit, non habeat; sobrium, sive, ut melius in Graeco dicitur, vigilantem, id est, νηφάλεον [Al. νηφάλιον]; pudicum, hoc enim significat σώφρον [Al. σώφρονα]; ornatum, et castitate et moribus; hospitalem, ut imitetur Abraham, et cum peregrinis, imo in peregrinis, Christum suscipiat; doctorem, nihil enim prodest conscientia virtutum frui, nisi et creditum sibi populum possit instruere, ut valeat exhortari in doctrina, et eos qui contradicunt redarguere; non vinolentum, quia qui semper in Sanctis sanctorum est et offert hostias, vinum et siceram non bibet, quia in vino luxuria est. Sic bibat episcopus, ut an biberit ignoretur. Non percussorem, id est, qui conscientias non percutiat singulorum: neque enim pugilem describit sermo apostolicus, sed pontificem instituit, quid facere non debeat. Docet nunc e regione quid faciat: Sed modestum, non litigiosum, non cupidum, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate (Ibid. 2-4). Vide quanta pudicitia exigatur in episcopo, ut si filii ejus impudici fuerint, ipse episcopus esse non possit, et eodem vitio offendat Deum quo offendit Heli pontifex, qui corripuerat quidem filios, sed quia non abjecerat delinquentes, retrorsum cecidit, et mortuus est, antequam lucerna Dei exstingueretur (I Reg. II et IV). Mulieres similiter pudicas (I Tim. III, 11], et reliqua. In omni gradu et sexu tenet pu icitia principatum. Cernis igitur quod episcopus, presbyter, et diaconus non ideo sini beati, quia episcopi, vel presbyteri sint, aut diaconi, ed si virtutes habuerint nominum suorum et officiorum.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.371-387","label":"1.277.371 to 1.277.387","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.371"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.413-439","label":"1.277.413 to 1.277.439","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.413"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}