{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.413-439","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.413-439","ref":"1.277.413","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.413","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.413.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Alioqui si diaconus sanctior episcopo suo fuerit, non ex eo quod inferior gradu est, apud Christum deterior erit. Aut Stephanus diaconus, qui primus martyrio coronatus est (Act. VI, VII), minor futurus est in regno coelorum multis episcopis, et Timotheo ac Tito, quos ut subjicere non audeo, ita nec anteponere. Quomodo in legionibus et exercitu sunt duces, sunt tribuni, sunt centuriones, sunt ferentarii, ac levis armaturae, et miles gregarius, et manipuli: commissaque pugna, vacant nomina dignitatum, et sola fortitudo quaeritur: ita in hoc campo et praelio, quo contra daemones dimicamus, non quaeruntur nomina, sed opera; et gloriosior ilie sub vero imperatore Christo, non qui nobilior, sed qui fortior est. Mutuum patimur nostri ardorem. In resurrectione eadem substantia erit. — At dices: Si omnes virgines fuerint, quomodo stabit humanum genus? Par pari referam. Si omnes viduae fuerint, vel in matrimonio continentes, quomodo stirps mortalium propagabitur? Hac ratione nihil omnino erit, ne aliud esse desistat. Verbi gratia: si cuncti philosophi sint, agricolae non erunt. Quid loquar de agricolis? non oratores, non jurisconsulti, non reliquarum artium praeceptores. Si universi principes, quis erit miles? Si omnes caput, cujus vocabuntur caput, cum caetera membra defuerint? Vereris, ne si virginitatem plures appetierint, cessent lupae, cessent adulterae, ne infantes in urbibus villisque non vagiant? Quotidie moechorum sanguis effunditur, adulteria damnantur, et inter ipsas leges et secures ac tribunalia flagrans libido dominatur. Noli metuere ne omnes virgines fiant; difficilis res est virginitas, et ideo rara, quia difficilis: Multi vocati, pauci electi (Matth. XX, 16; XXII, 14). Incipere plurimorum est, perseverare paucorum. Unde et grande praemium eorum qui perseveraverint. Si omnes virgines esse possent, nunquam et Dominus diceret: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); et Apostolus in suadendo non trepidaret: (De virginibus autem praeceptum Domini non habeo I Cor.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.388-412","label":"1.277.388 to 1.277.412","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.388"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.440-454","label":"1.277.440 to 1.277.454","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.440"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}