{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.499-522","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.499-522","ref":"1.277.499","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.499","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.499.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"). Et, Nihil damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus in Christo Jesu liberavit me a lege peccati, et mortis (Rom. VIII, 1, 2). Ac manifestius in consequentibus docet, Christianos non ambulare secundum carnem, sed secundum spiritum, dicens: Qui enim secundum carnem sunt, quae sunt carnis sapiunt. Qui vero secundum spiritum, quas sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis, mors est; prudentia autem spiritus, vita et pax; quoniam prudentia carnis, inimicitia est in Deum. Legi enim Dei non subjicitur, nec enim potest. Qui autem in cante sunt, Deo placere non possunt. Vos nutem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Ibid. 5 seqq.), et reliqua usque ad illum locum, in quo ait: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Ibid. 12, 14). Si prudentia carnis inimicitia est in Deum, et qui in carne sunt Deo placere non possunt; arbitror cos qui serviunt officio conjugali, quod prudentiam carnis diligant, et in. carne sint. A qua nos retrahens Apostolus, et jungens spiritui, deinceps loquitur: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei,, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in, novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad pudicitiam (non ad sobrietatem, ut male in Latinis codicibus legitur), sed sapere, inquit, ad pudicitiam (Rom. XII, 1-3).","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.476-498","label":"1.277.476 to 1.277.498","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.476"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.523-550","label":"1.277.523 to 1.277.550","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.523","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.523"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}